- All
- OT
- Genesis
- Exodus
- Leviticus
- Numbers
- Deuteronomy
- Joshua
- Judges
- Ruth
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Kings
- 2 Kings
- 1 Chronicles
- 2 Chronicles
- Ezra
- Nehemiah
- Esther
- Job
- Psalms
- Proverbs
- Ecclesiastes
- Song Of Songs
- Isaiah
- Jeremiah
- Lamentations
- Ezekiel
- Daniel
- Hosea
- Joel
- Amos
- Obadiah
- Jonah
- Micah
- Nahum
- Habakkuk
- Zephaniah
- Haggai
- Zechariah
- Malachi
- NT
- Matthew
- Mark
- Luke
- John
- Acts
- Romans
- 1 Corinthians
- 2 Corinthians
- Galatians
- Ephesians
- Philippians
- Colossians
- 1 Thessalonians
- 2 Thessalonians
- 1 Timothy
- 2 Timothy
- Titus
- Philemon
- Hebrews
- James
- 1 Peter
- 2 Peter
- 1 John
- 2 John
- 3 John
- Jude
- Revelation
글 수 187
Chapter 25
1<Si fuerit causa.>AUG., quaest. 45. LXX: <Si autem fuerit altercatio inter homines,>etc., usque ad sic et peccata quae non in Deum, sed in hominem videntur admitti, quaedam sunt digna morte, quaedam verbere.
2.
3<Quadragenarium.>Quadragenarius denario quater ducto perficitur. Nos vero de quatuor elementis secundum corpus consistimus: praecepta decalogi per denarium accipiuntur. Jubet ergo judicium vel vindictam, in qua carnis peccatum plectitur, secundum praecepta ordinari, et omnia praecepta in decalogo vult intelligi. ISID. In quadragenario hoc tempus figuratur, etc., usque ad illic sine peccato invenimur.
4<Os bovis triturantis.>ISID. In bove vita operantium exprimitur, de quo dicitur: <Dignus est enim operarius mercede sua>Luc. 10.. Vult ergo Scriptura praestari carnalia iis a quibus accipimus spiritualia, qui occupati in doctrina non possunt sibi providere necessaria.
5<Quando.>AUG., quaest. 46. LXX <Si ante habitaverunt fratres,>etc., usque ad aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Joseph. <Mortuus fuerit.>Passus est et ascendit in coelum adhuc synagoga sterili permanente. <Sed accipiet,>etc. Qui regere valet, cui nolenti in faciem mulier exspuit. Qui enim donis spiritalibus non curat prodesse aliis, hujus etiam bonis Ecclesia exprobrans quasi in faciem jactat salivam.
6.
7.
8.
9<Calceamentum.>De quo dicitur: <Catceati pedes in praeparatione Evangelii pacis>Ezech. 6.. Si ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem calceamento munimus; qui vero suam cogitans utilitatem proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. <De pede,>id est mercede praedicationis privatum ostendet. Doctorum enim pedes calceati sunt, quia exemplis praecedentium patrum muniti gressus praedicationis eorum imitati sunt. Utroque pede calceatus est, qui sibi et aliis prodest.
10.
11<Et unus contra alterum.>Catholicus haereticusque quorum perpetua contentio, quia dispar intentio: alter enim falsitatem, alter defendit veritatem, et resistere oportet errori, ne sibi stultus sapiens videatur. <Miseritque.>Per falsam ignominiam vel actionem abominandam voluerit catholici conversationem maculare vel doctrinam diffamare. <Verenda.>Infirmiora membra Ecclesiae, scilicet volent blandiendo decipere vel insultando deridere.
12.
13<Non habebis in sacculo.>In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait: <Pondus magnum et pusillium, et mensurae duplices, immundae sunt apud Deum>Prov. 20.. ISID. <Non habebis in sacculo.>Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei praedicamus districtioribus praeceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere praeceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde: <Abominatio est Domino pondus duplex>Prov. 20..
14.
15.
16.
17<Memento quae.>Tradunt Hebraei quod leprosos et semine fluentes, et alios extra castra positos interfecerit Amalec, et hos dicunt esse extremos agminis Domini. Amalec lingens sanguinem. Hi sunt daemones qui nobis per baptismum de spiritali Aegypto exeuntibus adversantur, et in virtutibus extremos, et in itinere hujus vitae lassatos peccata suggerendo student occidere. Hos cum Dominus facultatem dederit, omnino debemus subvertere et suggestiones eorum omni modo ejicere atque delere, ne si aliquas reliquias, sicut Saul, servaverimus, quasi inobedientes cum eis subvertamur.
18.
19.

Previous
List
Previous