Chapter 17

1.

2<Cumque reperti fuerint.>Lex errorem et idololatriam maxime detestatur: maximum enim scelus est honorem Creatoris impendere creaturae; quod faciunt gentiles, vel mali catholici, qui, licet ab Ecclesia non recedant, tamen magis inveniuntur per diversa vitia servire diabolo, quam per bona opera militare Deo. Hos lapidibus jubet obrui quos irrevocabilis sententia damnandos esse praevidit.

3.

4.

5.

6<In ore duorum aut trium testium.>Attestatione scilicet legis prophetarum et Evangelii, secundum illud: <Sermo quem locutus est, ipse judicabit eum in novissimo die>Joan. 12.. In titulo quoque crucis tres linguae testantur Christum esse regem Judaeorum: Hebraica, Graeca et Latina Joan. 19.. <Nemo occidatur.>Tanta concordia est Veteris ac Novi Testamenti, ut neutrum sine altero sit. In humano judicio primum divinae Scripturae auctoritas requirenda est.

7.

8<Si difficile.>Sacerdotes Ecclesiae Dei instruit, ut judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste decernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam.

9.

10.

11<Juxta.>Nota, non dicitur tibi, ut obedias, nisi juxta legem docuerint, unde: <Supra cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei>Matth. 23..

12<Sacerdotis imperio.>Christi qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui vicarios sibi substituit, quibus ait: <Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit,>etc. Luc. 10.. Jure ergo damnationis sustinet sententiam, qui contemnit divinitatis potentiam.

13.

14<Cum ingressus fueris terram,>etc. AUG., quaest. 26. Quaeri potest cur displicuit populus Deo, cum regem desideravit, cum hic inveniatur esse permissus? Sed intelligendum est merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia hoc fieri non praecepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen praecepit ne fieret alienus, sed frater ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait: <Non poteris:>intelligendum est, non debebis. <Constituam super.>Habitatores terrae constituunt sibi regem contra Dei sententiam.

15.

16.

17<Non habebit,>etc. AUG., quaest. 27. Manifestum est Salomonem hoc praeceptum transisse, etc., usque ad perveniat ad alienigenas. <Neque argenti. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra>Matth. 6..

18.

19<Legetque.>Nota quanta assiduitate legere debent sacerdotes, cum assidue legant reges. Lectio ipsa lux est et vita, unde: <Verba, quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt>Joan. 6..

20<Superbiam.>Quasi, sciat se esse fratrem. Unum patrem Deum omnes habemus, cui dicimus: <Pater noster, qui es in coelis,>etc. Luc. 11.. <Superbiam.>Benedictio est regnare super Israel, scilicet regnando facere Israel, scilicet Deum videntes.