Chapter 18

1<Non habebunt.>Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris praeceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare: Unde: <Nolite possidere aurum neque argentum,>etc. Matth. 10.; et post pauca: <Dignus est enim operarius cibo suo>I Cor. 9. Et alibi: <Qui altario serviunt cum altario participant>Num. 18.. Non enim oportet, ut qui semper astare debet officio divino, inhiet terreno lucro, cui Deus haereditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet.

2<Haereditas.>Pro operatione bona, ut quod mente conceperit, opere probet, unde: <Coepit Jesus facere et docere>Act. 1..

3<Dabunt.>Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: <Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono>Gal. 6.. <Ventriculum.>Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulae blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: <Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet.>

4<Primitias.>Primitias frugum laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.

5.

6<Si exierit.>Quasi urbem et domum deserit, qui gratis Deo servit, et sine sumptu Evangelium ponit.

7.

8<Excepto.>AUG., quaest. 38. Quod LXX, etc., usque ad eum servari oportet quod parentibus exhibitum est.

9<Quando ingressus.>AUG., quaest. 29. Quoniam portentorum inspectores interdicuntur, etc., usque ad sic illae inspectiones prodigorum a significationibus miraculorum discernendae sunt.

10<Ariolos.>Qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium quaerunt. <Auguria.>Quasi avigeria, quae in vocibus avium gerantur. Vel avigaria, ab avium garritu.

11<Pythones.>Ventriloquos, de quorum ventre daemones loquuntur, a Pythone sic dictos, id est Apolline, quem deum divinationis credebant esse.

12.

13.

14.

15<Prophetam de.>Licet historialiter de prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Israel repleti sunt Spiritu Dei, melius tamen de Domino prophetarum accipitur, de quo turbae ab ipso satiatae dixerunt: <Hic est vere propheta qui venturus est in mundum>Joan. 6.. Et alibi: <Propheta magnus surrexit in nobis>Luc. 7..

16.

17.

18.

19.

20.

21.

22.