- All
- OT
- Genesis
- Exodus
- Leviticus
- Numbers
- Deuteronomy
- Joshua
- Judges
- Ruth
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Kings
- 2 Kings
- 1 Chronicles
- 2 Chronicles
- Ezra
- Nehemiah
- Esther
- Job
- Psalms
- Proverbs
- Ecclesiastes
- Song Of Songs
- Isaiah
- Jeremiah
- Lamentations
- Ezekiel
- Daniel
- Hosea
- Joel
- Amos
- Obadiah
- Jonah
- Micah
- Nahum
- Habakkuk
- Zephaniah
- Haggai
- Zechariah
- Malachi
- NT
- Matthew
- Mark
- Luke
- John
- Acts
- Romans
- 1 Corinthians
- 2 Corinthians
- Galatians
- Ephesians
- Philippians
- Colossians
- 1 Thessalonians
- 2 Thessalonians
- 1 Timothy
- 2 Timothy
- Titus
- Philemon
- Hebrews
- James
- 1 Peter
- 2 Peter
- 1 John
- 2 John
- 3 John
- Jude
- Revelation
글 수 187
Chapter 14
1<Non vos incidetis.>Usque hodie multae gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde: <Non vos contristemini sicut et caeteri, qui spem non habent.>Haec autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione. <Nec facietis. Capilli capitis vestri numerati sunt>Matth. 10., id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.
2.
3<Ne comedatis.>Animalia immunda sunt, sed quae significando exprimunt, mores, scilicet hominum, et actus, et voluntates.
4.
5<Camelopardalum.>Qui albis maculis respersus, capite camelo similis, collo equino, pedibus bubalo, per caetera pardus: in Aethiopia nascitur. <Omne animal quod in duas.>Illos recipit Ecclesia et membris suis incorporat, qui ungulam findunt, qui discretionem boni et mali habere sciunt, et qui ruminant, id est meditantur in lege die ac nocte.
6<Quod in duas partes.>Qui scilicet duo testamenta suscipiens firmo gradu justitiae et innocentiae sese constituit
7<Camelum.>Judaeum qui liquat culicem, et glutit camelum, qui litteram ruminat, sed non habet fissam ungulam, quia a spiritu litteram non dividit, hi sunt scribae et Pharisaei. <Leporem.>Per choerogyllum et leporem multitudinem significat Judaeorum, utrumque enim animal debile et infirmum. <Quia ruminant.>Ruminant Judaei verba legis, sed ungulam non dividunt, quia in Patrem et Filium non credunt, nec duo testamenta recipiunt. Quidam autem haeretici ungulam findunt, sed doctrinam veritatis in ore non ruminant Levit. 11..
8.
9<Haec comedetis ex omnibus quae moventur in aquis.>Per haec gentiles intelliguntur, qui in aquis baptismi renascuntur. <Quae habent pinnulas.>Meditantes legem vitae sublimis et coelestis; quia ignorantia divinae legis diu in gentibus fuerat, pinnulas et squamas adjungit: sicut enim pisces squamati sunt et pinnati, sic quibus est ignorantia temporalis, cito additur cognitio sublimis et vitae coelestis.
10.
11.
12<Et gryphem.>Quae est quadrupes, capite et alis aquilae similis, reliquo corpore leoni, et abundat in Hyperboreis montibus, equis maxime infensa et hominibus.
13.
14.
15<Struthionem.>Qui a terra non levatur, sed saecularibus negotiis implicatur. <Noctuam.>Quae in nocte acute videt, et non in die. Sicut qui scientia legis gloriantur, et lucem Evangelii non capiunt. <Larum.>Qui ut avis volat, ut aquatile natat, qui scilicet circumcisionem veneratur et baptisma. Talibus Paulus ait: <Si circumcidimini, Christus vobis non prodest>Gal. 5.. <Accipitrem,>etc. Qui mansueti videntur, sed potentibus et avaris sociantur.
16<Cygnum et ibin.>Hae longi colli esse, et cibum de profundo terrae trahere dicuntur: nos autem debemus quaerere panem qui de coelo descendit, nec esse solliciti quid manducemus Joan. VI Matth. 6.
17<Nycticoracem.>Quae nocte repit et operatur, significans eos qui noctis operibus dedicantur, quae sunt fornicatio, immunditia, idolorum cultus et similia.
18<Upupam.>Quae luctum amat. Saeculi autem tristitia mortem operatur: <Nos vero debemus in Domino gaudere, in omnibus gratias agere>II Cor. VII; I Thes. 5.. <Vespertilionem,>etc. Quae circa terram volat, et pennis ambulat. Nostra autem conversatio in coelis debet esse Phil. 3..
19.
20.
21<Quidquid autem.>Mystice praecipitur ecclesiastico viro, ut se in sanctitate servet, et omnem peccati immunditiam devitet, peregrinum, id est, gentilem in suis sordibus remanere permittat. <Peregrino qui intra portas tuas est.>Quasi paganis et haereticis immunda relinque. Hinc daemones in Evangelio permittuntur ire in gregem porcorum Matth. 8., et dicitur: <Sine mortuos sepelire mortuos suos>Luc. 9.. <In lacte,>mediocribus disciplinis, sed austerioribus, ut restaurarent amara quae perdiderunt dulcia.
22<Decimam.>Quasi, bona quae facis secundum divinae legis praecepta facias, et Domino separes, ut ad ejus laudem omnia facias.
23<Primogenita.>Id est boni operis initia, quae decimanda sunt, id est, Domino consecranda.
24<Portare.>Quasi, qui longe sunt a perfectione sanctorum, nec possunt ascendere culmen virtutum, nec contemplationi vacare: quod possunt, agant humiliter, et devote, et faciant sibi amicos de mammona iniquitatis, et thesauros in coelis, ut recipiantur in aeterna tabernacula, ubi epulandum et laetandum cum amicis, id est sanctis et electis Dei.
25.
26<Et emes ex eadem pecunia,>etc. Spiritualiter praecipitur, ut semper bonis operibus insistamus, quatenus post hanc vitam ad domum nostram, id est ad coelestem patriam revertamur.
27.
28<Aliam decimam.>Extra illam, scilicet quam manducas cum tuis et Levitis, in loco quem elegerit Dominus.
29<Venietque Levites.>Manifeste ostendit hanc decimam non esse ei qui offert communicandam, sed tantum illis quibus praecepit erogari, in quibus praecipue Leviten posuit.

Previous
List
Previous