Chapter 23

1<Non intrabit.>Omnes qui molliter vivunt, nec virile opus perficiunt, non possunt permanere in congregatione sanctorum nec digni sunt introitu regni coelorum, quod violentiam patitur, et violenti diripiunt illud. <Mamzer.>Degener sensu vel moribus; vel quem haereticorum pravitas in perceptione sacramentorum degenerem fecit; vel ritus gentilitatis aut Judaismi maculavit. Is in Ecclesiam recipietur, cum integra fide decalogum legis secundum Evangelii institutionem servaverit, et carnalem conversationem Spiritu sancto roboratus abdicaverit; unde: <Si vis ad vitam ingredi, serva mandata>Matth. 19.. Et alibi: <Ego sum ostium: per me si quis intrat, salvabitur>Joan. 10..

2.

3<Ammonites et Moabites.>AUG., quaest. 33. Alia editio, etc., usque ad feminis imputaverunt, quas conservare maluerunt. <Moabites.>Haereticos semper ab Ecclesia esse pellendos significat, quasi, <Haereticum hominem post unam et alteram correctionem devita.>

4<Quia noluerunt nobis occurrere cum,>etc. Tradunt Hebraei quod hae gentes propinquae sibi exeuntibus de Aegypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt. Mystice designant haereticos, qui fugientibus de Aegypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiae dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt.

5<Vertitque.>Quia saepe persecutio causa majoris prosperitatis est. <Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum>Rom. 8..

6.

7<Non abominaberis Idumaeum.>Idumaeus sanguineus vel terrenus carnem cujus est terrena materia significat: Aegyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi praebere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Aegyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenae fuimus; anima enim, quae coelestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus: <Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino>II Cor. 5.. <Qui nati fuerint ex eis,>etc., id est paulatim fient spirituales. Per Idumaeum et Aegyptium significatur praesens vita, cui quamvis renuntiantes Aegyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Aegyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia saecularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit.

8.

9<Quando.>Spiritales Christi milites instruit, quibus alibi dicitur: <Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet>I Cor. 9.. <Si.>AUG., lib. de bono conjugali, cap. 20. Multa ponit lex in sacramentis et umbris futurorum, etc., usque ad non quia corpus mortuum peccatum est, sed significat peccatum animae a justitia desertae. Mystice GREG., lib. IX Moral., cap. 40. <Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus,>etc. Nocturnum somnium tentatio occulta, etc., usque ad et ad fidelium merita reparetur praesumenda.

10.

11.

12<Habebis.>Corporalem enim munditiam diligit Deus: ideo praecepit nihil foedum remanere in castris. Mystice. GREG., lib. XXXI Mor., cap. 32. <Habebis locum,>etc. Naturae corruptibilis pondere gravatae a nostrae mentis utero quaedam cogitationum superflua quasi ventris gravamen erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, quod terram nostrae mentis poenitentiae dolore confodiat, et quod a nobis fetidum erumpit, abscondat.

13<In balteo.>Balteo enim renes accinguntur, ideo per balteum, malae voluntatis contritio designatur, unde Job: <Balteum regum dissolvit, et praecinxit fune renes eorum>Job. 2.. <Humo operies.>Terrena fragilitate considerata, sordes debemus operire.

14.

15<Non trades servum>AUG., quaest. 36. LXX: <Non trades puerum domino suo qui appositus est tibi a domino suo.>Non quod dominus eum apposuerit, etc., usque ad hoc explanat dicens: <In vobis habitabit in omni loco ubi placuerit ei>I Reg. 27..

16.

17<Non erit meretrix.>AUG., quaest. 37. LXX: <Non erit meretrix,>etc., usque ad unde quid nobis videretur, ibi tractavimus. <Non offeres mercedem prostibuli.>AUG. quaest. 38. LXX: <Non offeres,>etc., usque ad dicendum fuit, quod Domino abominatio sit. <Pretium canis,>rapacis. Dona iniquorum non probat Altissimus. <Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris>Eccli. 34..

18.

19<Non foenerabis fratri tuo.>Usuram et avaritiam removet, et charitatem impendere jubet. Et pecunia, quae ad usuram dari prohibetur, quia vitium cupiditatis est exigere velle, quod cognoscis te non commodasse. Hanc Dominus habuit, et inde pauperibus erogandam tradidit, et nos ad liberalitatem largitatis invitavit. Altera est quam ad usuram dare debemus; unde: <Nonne oportuit te pecuniam committere nummulariis ut ego veniens exigerem quod meum est cum usura?>Matth. 25..

20<Sed alieno.>Infideli vel iniquo cui pecuniam damus ad usuram, cum pro verbo praedicationis exigimus fidem, poenitentiam et operationem bonam.

21<Non tardabis reddere.>Unde Salomon: <Ruina est homini post vota tractare vel tardare>Proverb. 10..

22.

23.

24<Ingressus vineam proximi.>In ecclesia alterius episcopi, potest alter aliquos corrigere vel confirmare, totam plebem non licet ei regere, vel magna negotia tractare. <Foras.>Extra ecclesiam hanc gratiam efferre non licet, quia in una domo carnes agni edi jubentur.

25<Si intraveris.>Sunt quaedam loca Scripturae quae historialiter fidem imbuunt, quaedam moraliter sanctam conversationem instruunt: quaedam non secundum historiam, sed secundum allegoriam veneranda mysteria ostendunt. Caute ergo in segete proximi intrandum est, ut discernendo carpas cibum, non praecipitandum succisae messis incurras judicium.