Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Joseph Provides for His Brothers and Family

Gen 45:1  non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae 

Gen 45:2  elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis 

Gen 45:3  et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti 

Gen 45:4  ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto 

Gen 45:5  nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum 

Gen 45:6  biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti 

Gen 45:7  praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis 

Gen 45:8  non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti 

Gen 45:9  festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris 

Gen 45:10  et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides 

Gen 45:11  ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides 

Gen 45:12  en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos 

Gen 45:13  nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me 

Gen 45:14  cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius 

Gen 45:15  osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum 

Gen 45:16  auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius 

Gen 45:17  dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan 

Gen 45:18  et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae 

Gen 45:19  praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes 

Gen 45:20  ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt 

Gen 45:21  fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere 

Gen 45:22  singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis 

Gen 45:23  tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes 

Gen 45:24  dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via 

Gen 45:25  qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob 

Gen 45:26  et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis 

Gen 45:27  illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius 

Gen 45:28  et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15