Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Gen 9:1  benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram 

Gen 9:2  et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt 

Gen 9:3  et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia 

Gen 9:4  excepto quod carnem cum sanguine non comedetis 

Gen 9:5  sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis 

Gen 9:6  quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo 

Gen 9:7  vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam 

Gen 9:8  haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo 

Gen 9:9  ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos 

Gen 9:10  et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae 

Gen 9:11  statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram 

Gen 9:12  dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas 

Gen 9:13  arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram 

Gen 9:14  cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus 

Gen 9:15  et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem 

Gen 9:16  eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram 

Gen 9:17  dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram 

Noah's Descendants

Gen 9:18  erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan 

Gen 9:19  tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram 

Gen 9:20  coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam 

Gen 9:21  bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo 

Gen 9:22  quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras 

Gen 9:23  at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt 

Gen 9:24  evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor 

Gen 9:25  ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis 

Gen 9:26  dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius 

Gen 9:27  dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius 

Gen 9:28  vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis 

Gen 9:29  et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15