Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Abram and Lot Separate

Gen 13:1  ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam 

Gen 13:2  erat autem dives valde in possessione argenti et auri 

Gen 13:3  reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai 

Gen 13:4  in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini 

Gen 13:5  sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula 

Gen 13:6  nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter 

Gen 13:7  unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra 

Gen 13:8  dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus 

Gen 13:9  ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam 

Gen 13:10  elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor 

Gen 13:11  elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo 

Gen 13:12  Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis 

Gen 13:13  homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis 

Gen 13:14  dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem 

Gen 13:15  omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum 

Gen 13:16  faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit 

Gen 13:17  surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam 

Gen 13:18  movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15