Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Fall

Gen 3:1  sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi 

Gen 3:2  cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur 

Gen 3:3  de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur 

Gen 3:4  dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini 

Gen 3:5  scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum 

Gen 3:6  vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit 

Gen 3:7  et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata 

Gen 3:8  et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi 

Gen 3:9  vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es 

Gen 3:10  qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me 

Gen 3:11  cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti 

Gen 3:12  dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi 

Gen 3:13  et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi 

Gen 3:14  et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae 

Gen 3:15  inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius 

Gen 3:16  mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui 

Gen 3:17  ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae 

Gen 3:18  spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae 

Gen 3:19  in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris 

Gen 3:20  et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium 

Gen 3:21  fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos 

Gen 3:22  et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum 

Gen 3:23  emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est 

Gen 3:24  eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae 

 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15