Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

God Blesses and Renames Jacob

Gen 35:1  interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum 

Gen 35:2  Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra 

Gen 35:3  surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei 

Gen 35:4  dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem 

Gen 35:5  cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes 

Gen 35:6  venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo 

Gen 35:7  aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum 

Gen 35:8  eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus 

Gen 35:9  apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei 

Gen 35:10  dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel 

Gen 35:11  dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur 

Gen 35:12  terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te 

Gen 35:13  et recessit ab eo 

Gen 35:14  ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum 

Gen 35:15  vocansque nomen loci Bethel 

The Deaths of Rachel and Isaac

Gen 35:16  egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel 

Gen 35:17  ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium 

Gen 35:18  egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae 

Gen 35:19  mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem 

Gen 35:20  erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem 

Gen 35:21  egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis 

Gen 35:22  cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim 

Gen 35:23  filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon 

Gen 35:24  filii Rahel Ioseph et Beniamin 

Gen 35:25  filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim 

Gen 35:26  filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae 

Gen 35:27  venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac 

Gen 35:28  et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum 

Gen 35:29  consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15