Jacob Marries Leah and Rachel
Gen 29:1 profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
Gen 29:2 et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur
Gen 29:3 morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
Gen 29:4 dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran
Gen 29:5 quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus
Gen 29:6 sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
Gen 29:7 dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
Gen 29:8 qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
Gen 29:9 adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat
Gen 29:10 quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur
Gen 29:11 et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit
Gen 29:12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo
Gen 29:13 qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris
Gen 29:14 respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius
Gen 29:15 dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias
Gen 29:16 habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel
Gen 29:17 sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu
Gen 29:18 quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
Gen 29:19 respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me
Gen 29:20 servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
Gen 29:21 dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
Gen 29:22 qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
Gen 29:23 et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
Gen 29:24 dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
Gen 29:25 et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
Gen 29:26 respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias
Gen 29:27 imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
Gen 29:28 adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
Gen 29:29 cui pater servam Balam dederat
Gen 29:30 tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis
Jacob's Children
Gen 29:31 videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente
Gen 29:32 quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus
Gen 29:33 rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon
Gen 29:34 concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi
Gen 29:35 quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere
Previous
List