Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Abraham's Death and His Descendants

Gen 25:1  Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram 

Gen 25:2  quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue 

Gen 25:3  Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim 

Gen 25:4  at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae 

Gen 25:5  deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac 

Gen 25:6  filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem 

Gen 25:7  fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni 

Gen 25:8  et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum 

Gen 25:9  et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre 

Gen 25:10  quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius 

Gen 25:11  et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis 

Gen 25:12  hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae 

Gen 25:13  et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam 

Gen 25:14  Masma quoque et Duma et Massa 

Gen 25:15  Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma 

Gen 25:16  isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum 

Gen 25:17  anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum 

Gen 25:18  habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit 

The Birth of Esau and Jacob

Gen 25:19  hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac 

Gen 25:20  qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban 

Gen 25:21  deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae 

Gen 25:22  sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum 

Gen 25:23  qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet 

Gen 25:24  iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt 

Gen 25:25  qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob 

Gen 25:26  sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli 

Gen 25:27  quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis 

Gen 25:28  Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob 

Esau Sells His Birthright

Gen 25:29  coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus 

Gen 25:30  ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom 

Gen 25:31  cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua 

Gen 25:32  ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita 

Gen 25:33  ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita 

Gen 25:34  et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15