Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

God's Covenant with Abram

Gen 15:1  his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis 

Gen 15:2  dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer 

Gen 15:3  addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit 

Gen 15:4  statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem 

Gen 15:5  eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum 

Gen 15:6  credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam 

Gen 15:7  dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam 

Gen 15:8  at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam 

Gen 15:9  respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam 

Gen 15:10  qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit 

Gen 15:11  descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram 

Gen 15:12  cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum 

Gen 15:13  dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis 

Gen 15:14  verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia 

Gen 15:15  tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona 

Gen 15:16  generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus 

Gen 15:17  cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas 

Gen 15:18  in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten 

Gen 15:19  Cineos et Cenezeos et Cedmoneos 

Gen 15:20  et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque 

Gen 15:21  et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15