Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Abram Rescues Lot

Gen 14:1  factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium 

Gen 14:2  inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor 

Gen 14:3  omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis 

Gen 14:4  duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo 

Gen 14:5  igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim 

Gen 14:6  et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine 

Gen 14:7  reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar 

Gen 14:8  et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri 

Gen 14:9  scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque 

Gen 14:10  vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem 

Gen 14:11  tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt 

Gen 14:12  necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis 

Gen 14:13  et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram 

Gen 14:14  quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan 

Gen 14:15  et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci 

Gen 14:16  reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum 

Abram Blessed by Melchizedek

Gen 14:17  egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis 

Gen 14:18  at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi 

Gen 14:19  benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram 

Gen 14:20  et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus 

Gen 14:21  dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi 

Gen 14:22  qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae 

Gen 14:23  quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram 

Gen 14:24  exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15