Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Call of Abram

Gen 12:1  dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi 

Gen 12:2  faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus 

Gen 12:3  benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae 

Gen 12:4  egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran 

Gen 12:5  tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam 

Gen 12:6  pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra 

Gen 12:7  apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei 

Gen 12:8  et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius 

Gen 12:9  perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem 

Abram and Sarai in Egypt

Gen 12:10  facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra 

Gen 12:11  cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier 

Gen 12:12  et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt 

Gen 12:13  dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui 

Gen 12:14  cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis 

Gen 12:15  et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis 

Gen 12:16  Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli 

Gen 12:17  flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram 

Gen 12:18  vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset 

Gen 12:19  quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade 

Gen 12:20  praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15