Chapter 8

1.

2<Septem lucernas.>Septem dona Spiritus sancti, quae in Christo semper manserunt, et in membris pro voluntate ejus distributa sunt. BEDA, in Num. Mensa et candelabrum, etc., usque ad prohibens ei testimonium.

3<Super candelabrum.>Christum, scilicet, primogenitum de radice Jesse, <super quem requievit spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis>Isa. 11..

4<Ex auro.>Quia Christus specialiter immunis a peccato, et operibus justitiae praeclarus, et membra ejus innocentiam et justitiam, quantum valent imitantur, in futuro perficientur. <Ductili.>Quia Christus ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit II Tim. 3., et sic ad resurrectionis gloriam pervenit, et omnes qui pie volunt vivere in ipso quasi metallum feriendo dilatatum per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam perveniunt. <Stipes.>Christus scilicet, de quo procedunt calami, quia ab ipso accipiunt justi quidquid habent boni; unde: <Sine me nihil potestis facere>Joan. 15..

5.

6<Tolle Levitas de me.>Allegorice. Ordinem ecclesiasticum instruit, quomodo rite provehatur ad dignitatem sacerdotii.

7<Pilos carnis suae.>GREG., lib. V Moral., cap. 23. Pili carnis sunt quaelibet superflua humanae carnis, etc., usque ad cum speculationis alta penetramus. <Laverint.>Mundaverint, scilicet opera, ut in conspectu Dei sit eorum conversatio munda, et coram hominibus irreprehensibilis.

8<Bovem.>Mediatorem Dei et hominum: cujus immolatione peccata nostra deleta sunt. In utroque bove incarnatio ejus significatur. Una est enim passio Christi, sed duo nobis impetravit, expiationem scilicet a peccatis et sanctificationem, ut nos offerret Deo <Mortificatos, quidem carne, vivificatos autem spiritu.>Unde Paulus: <Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu>I Cor. 6.. Possunt autem per hos duos boves, quorum unus pro peccato, alter offertur in holocaustum, duae actionum species exprimi, quarum una quae male gessimus, per poenitentiae lamentum abluimus; altera bonorum operum et virtutum fructibus gratiam Dei et praemium beatitudinis promeremur. <Libamentum.>Sacramentum passionis, quod spiritali scientia intellectum atque tractatum, fidelibus saluberrimum et Deo gratissimum est. Si tamen talibus mysteriis percipiendis minister Domini intus forisque se mundum et dignum praebuerit.

9<Et applicabis.>Applicantur Levitae coram tabernaculo foederis, cum electi ad officium altaris secundum apostolicam doctrinam perducuntur: qua in verum tabernaculum intratur I Tim. 3., si juxta doctrinam et exempla sanctorum bene incoeperint, et usque ad finem perseveraverint.

10<Ponent filii.>Quia assensum devotionis suae electioni debent praebere, et ad imperium eorum bonis operibus instare.

11<A filiis Israel.>BED. Sub multorum scilicet testimonio et cognitione facienda est electio, ut examinatio digna celebretur, ut nemo reprehendere possit. Debent enim testimonium habere bonum etiam ab his qui foris sunt.

12<Levitae quoque,>etc. Quia ministri Domini proprio labore initia bonorum operum Domino consecrare festinant, ut sive poenitentia si agenda, sive studia virtutum exercenda, efficaciter perficiant.

13.

14<Separabis.>Non debet minister Domini contentus esse populari disciplina: moribus et doctrina separatus et spectabilis debet esse.

15.

16.

17<Omne primogenitum in terra.>RAB. Primogenita Aegyptiorum, etc., usque ad et divinis mysteriis verus Levita digne possit aptari.

18.

19<Ut serviant.>Videant ministri Domini quam necessarium sit eis officii sui jura custodire; nec terrenis lucris vel voluptatibus inhiare, quibus proprium est tabernaculo deservire, et pro populo orare, ne sit in eo plaga disperdens: alioquin et se et populum in perditionem praecipitant, et dicitur eis: <Munus non suscipiam de manu vestra.>Malach. 1..

20.

21.

22.

23.

24<A viginti quinque.>ISID., quaest. in Num. tom. 5. A vigesimo et quinto anno mandantur Levitae, etc., usque ad in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistant.

25.

26.