Chapter 26

1<Non facietis.>Cultum idolorum tam visibilium quam invisibilium prohibet. <Sculptile.>ISICH. In aedificiis domorum et possessionibus agrorum aliquam vestri memoriam sculpere cupientes. <Nec insignem.>ID. Cumulum auri et argenti aut pretiosorum lapidum in quibus seducuntur avari, sic ut Gentiles in idolis.

2<Custodite.>ISICH. Ab omni malo abstinendo, et omni bono vacando: hoc est enim verum sabbatum.

3<Si in praeceptis>Quid fieri, quid vitari deberet, praedixit. In fine quae observantibus praemia, quae praevaricantibus supplicia debeantur enumerat. <Si in praeceptis.>ID. Haec ad litteram stare non possunt, etc., usque ad quae in hoc capite significantur. ORIG., hom. 16 in Lev. Si lex carnalis est, etc., <usque ad, Joannes venit in spiritu et in virtute Eliae.><Mandata mea.>Quale est illud: <Qui sabbatum non custodit ab omni synagoga lapidetur,>et hujusmodi. <Dabo vobis pluvias,>etc. Et dabo, <et>superfluum est, consuetudine locutionis nostrae, sed more scripturarum additum. <Temporibus.>ORIG. Tempore opportuno, non ebrio, non in aliis occupato: prudenter ergo conjiciat doctor cui ministret pluviam, et tritici mensuram, et cui debet lac dare, non det escam

4<Terra gignet.>LXX: <Ligna campi dabunt fructum suum.>ID. Motus animae, qui altiores sunt motibus terrae, id est, carnis nostrae, quorum fructus sunt charitas, justitia, mansuetudo et similia. <Pomis arbores.>ORIG. <Non potest arbor,>etc., usque ad de qua dicitur: <Lignum vitae est his qui apprehenderunt eam.>

5<Apprehendet messium tritura.>ORIG. Anima quae germinat ex verbo Dei, etc., usque ad cum conservis in tempore dispensandum remaneat. <Apprehendet. Panis>enim <cor hominis confirmat, vinum laetificat>Psal. 103.. Quae de continentia, de observantiis et de custodiis mandatorum dicuntur, frumentum videntur, ex quo conficitur panis qui corda confortat. Ea vero quae ad scientiam pertinent et occultorum exploratione laetificant mentem, vino et vindemiae comparantur. Cor enim laetatur cum obscura [occulta] explanantur. <Vindemiam.>Fructum animae. Vindemia enim arbor est. Haec autem simul habere, id est corpore et anima fructificare, magnae benedictionis est. ISICH. Congregans enim anima virtutes suas mox desiderat alias. Unde: <Quae retro sunt obliviscens, ad priora me extendo>Philip. 3.. <Vindemia.>ORIG. Quasi dicamus, etc., usque ad ut de spiritu metamus vitam aeternam. <Panem vestrum.>Scilicet qui de coelo descendit, et dat vitam mundo; non qui plus abundat malis quam bonis. <Absque pavore.>Si corpus stabile fuerit, et anima fructificaverit, securi erimus in terra nostra, <quia caro non concupiscet adversus spiritum>Galat. 4..

6<Et gladius non.>ISICH. Quia pax erit in finibus vestris; modo ex concupiscentiis sunt bella et lites.

7<Inimicos.>ID. Occisi jejunio, oratione, et similibus; unde: <Hoc genus non ejicitur nisi cum oratione et jejunio>Matth. 17.. <Corruent.>LXX: <In conspectu vestro morte vestra,>scilicet mortificatis membris vestris, quae sunt super terram, id est, fornicatione, immunditia, et hujusmodi Col. 3..

8<Persequentur.>ORIG. Sicut quinarius sapientes indicat et insipientes, etc., usque ad ne credentes decipiant. ISICH. LXX, etc., usque ad persequi potest et vincere. <Et centum.>Qui non tantum subtilem scientiam, sed et vitam perfectam habent, qui spiritualiter deculpantur, et ideo centum dicuntur, scilicet qui centenos afferunt fructus.

9<Respiciam.>Cujus respectus, salus. Respexit Dominus Petrum, et flevit amare. Si sol segetem non respiciat, manet infructuosa. Segetem cordis nostri respicit Deus, et radiis verbi sui nos illuminat, auget et multiplicat ut magni efficiamur; sicut magnus factus est Isaac, et magnus Moses, et magnus Joannes. <Crescere.>In operibus bonis, ut parva magna. Unde: <Quod uni ex minimis meis fecistis,>etc. Matth. 25. <Multiplicabimini.>Ut pauca fiant magna vel multa. Unde: <Si quod est aliud mandatum in hoc verbo restauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum>Rom. 13..

10<Comedetis.>ORIG. Vetus lex et prophetae, etc., usque ad et induimus novum.

11<Ponam.>Si praedicta habemus, abjecto veteri homine innovatum est cor nostrum: <Venit ad nos Deus et habitat in nobis>Col. 3.. <Non abjiciet,>etc. ORIG. Audeo et dico quia anima Dei Christus est, sicut et verbum Dei sapientia Dei et virtus Dei I Cor. 1.. Tale est ergo ac si dicat: non abjiciet vos Filius meus. <Anima.>AUG., quaest. 93 in Lev. Animam suam Deus vocat, etc., usque ad qui dicunt animam non habuisse Jesum.

12<Ambulabo.>ISICH. Homo factus. Unde: <Hic est Deus noster, et non reputabitur alius ad eum; post haec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est>Baruc. 3..

13.

14<Quod si.>ISICH. Obedientium bona praecedenti capitulo expressit: quae autem sint praevaricatorum mala, praesenti capitulo ostendit, quorum quaedam ad litteram Judaei passi sunt: omnia vero secundum spiritum.

15.

16<In egestate.>ID. Verbi Dei. Unde: <Durus est hic sermo, quis potest eum audire?>Joan. 6. Quia intellectum legis transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent.

17<Fugietis, nemine.>ID. Quia gentiles non persequentur ad expellendum, sed festinantes salutem eorum, secundum illud: <Sequor autem, si quomodo comprehendam>Philip. 3.. <Sin autem.>ID. Hujusmodi distinctionibus frequenter utitur, etc., usque ad plenam et integram vindictam significat.

18<Addam correptionem.>LXX: <Et apponam castigare vos septies,>etc. Etiam hic superfluum est. Septies autem pro omni numero est accipiendum.

19<Et conteram superbiam duritiae vestrae.>Quia <dicitis: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam>Joan. 3.: ideo gentibus servietis.

20.

21.

22.

23<Gladium,>spiritus, quod est verbum Dei, quod per praedicatores Judaeos convincit, ne Vetus Testamentum habere cum Evangelio contradicant. <In urbes mittam.>Prophetas in quibus fideles munitiones et salutem inveniunt, inimici fugientes capiuntur, illic moriuntur apertis de Christo prophetis resistere non valentes.

24.

25.

26<Ita ut decem,>etc. ISICH. Panem doctrinae non habent, etc., usque ad ideo non satiantur qui his panibus nutriuntur.

27<Sin autem,>etc. ID. Non solum legislator est Moyses, etc., usque ad et auctorem legis blasphemaverunt.

28.

29<Carnes filiorum.>Id est discipulos, quos vobis assumitis in filios, ad eamdem doctrinam verbis validis, et animam corrumpentibus inducatis.

30<Cadetis inter ruinas.>Cadit enim populus cum Pharisaeis spiritualiter cadentibus, quos quasi idola admirabatur populus traditionibus eorum intentus.

31<Urbes vestras.>Ad litteram vel libros prophetarum, in quibus sanctitatis fructum non inveniunt.

32.

33.

34<Tunc placebunt terrae sabbata,>id est requies, scilicet vobis feriantibus et a lege remotis, cum in lege et prophetis voluntatem vestram non inveniatis.

35.

36<Terrebit eos.>Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. <Sonitus folii volantis.>Hyperbole: quia etiam levissima quaeque formidabunt. <Cadent nullo persequente.>Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.

37<Corruent.>Disputantibus nobis cum eis, diversa proferunt testimonia alternatim: sed alternis conturbabuntur verbis, alter alterum conturbat dum subvenire videtur.

38.

39.

40.

41<incircumcisa mens eorum.>Quia incircumcisi corde, vitiorum poliuti praeputio, <non enim quae in carne est circumcisio>Rom. 2.. <Tunc orabunt pro impietatibus suis.>LXX: <Peccata sua placita habebunt,>poenas scilicet quas pro peccatis patientur.

42<Quod pepigi cum Jacob.>ISICH. Nota quod temporis et generis ordinem mutavit, etc., usque ad conjunguntur vero tanquam cognata et convenientia. <Terrae quoque memor ero.>ISICH. Scripturae scilicet, quam mandabo ejectis Judaeis, qui eam praevaricati sunt vel praevaricabantur, et prave interpretabantur.

43.

44<Attamen etiam cum essent in terra hostili.>Bene in fine capituli blanditur, et quos minis terruerat promissis consolatur. <Non penitus. Caecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium subintraret; et caetera>I Tim. 2.. <Nec sic despexi.>Qui salutem omnium volo: ideo post tantas iniquitates, etiam Judaeorum reliquias salvo.

45<Haec sunt.>ISICH. Usque ad certum tempus, etc., usque ad non solvendo, sed implendo. <In monte Sinai.>Non in Sion. Unde: <Videbitur Deus deorum in Sion>Psal. 83.. Et alibi-<Ex Sion species decoris ejus. Deus manifeste veniet>Psal. 49.. Et in Malachia: <Subito veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis>Malac. 3..