- All
- OT
- Genesis
- Exodus
- Leviticus
- Numbers
- Deuteronomy
- Joshua
- Judges
- Ruth
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Kings
- 2 Kings
- 1 Chronicles
- 2 Chronicles
- Ezra
- Nehemiah
- Esther
- Job
- Psalms
- Proverbs
- Ecclesiastes
- Song Of Songs
- Isaiah
- Jeremiah
- Lamentations
- Ezekiel
- Daniel
- Hosea
- Joel
- Amos
- Obadiah
- Jonah
- Micah
- Nahum
- Habakkuk
- Zephaniah
- Haggai
- Zechariah
- Malachi
- NT
- Matthew
- Mark
- Luke
- John
- Acts
- Romans
- 1 Corinthians
- 2 Corinthians
- Galatians
- Ephesians
- Philippians
- Colossians
- 1 Thessalonians
- 2 Thessalonians
- 1 Timothy
- 2 Timothy
- Titus
- Philemon
- Hebrews
- James
- 1 Peter
- 2 Peter
- 1 John
- 2 John
- 3 John
- Jude
- Revelation
글 수 187
Chapter 17
1<Et locutus est,>etc. Praesenti lege demonstratur quia non tantum Moysi, sed omnibus communiter loquitur Dominus. Omnes scire cupit quod omnibus expedit, legem scilicet temporalem esse, et expleto suo tempore, observari supervacue. Expletio vero temporis perfecta, destructio loci in quo sacrificia praecepit offerri, intimando eum qui extra castra, sive foris, tantum extra tabernaculum testimonii sacrificaverit, interire de populis suis, ut scilicet, destructo tabernaculo et loco, sacrificia finem habeant. Sanctas vero actiones et quae aedificant humanam mentem, ut patrem et matrem honorare, et proximos diligere, et similia, loco non circonscripsit, quia semper prosunt, et cum Evangelio conveniunt. Quicunque ergo nunc figuras agunt destructi loci, sanguinem effundunt, et communem conversationem maculant, in communi peccant; sicut qui sanguinem fundunt, eorum quoque sanguinem fundunt, quos exemplo suo in errorem mittunt.
2.
3<Homo quilibet,>etc. Quasi figurae legis temporales sunt, et in loco certo sunt, quo destructo non possunt manere. <Si occiderit ovem.>AUG., quaest. 56 in Levit. Non de his dicit, etc., usque ad quidquid in hac re fecit, contra legem esse non potuit, quia dator est legis.
4.
5.
6.
7<Et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus,>etc. Cum a Domino dictum sit Exod. 20.: <Non facies tibi idolum nec omnem similitudinem eorum quae in coelo sunt sursum, et in terra deorsum, et quaecunque subtus terram;>conflatilem vitulum fecerunt, et ei sacrificium obtulerunt, abligurire cupientes sacrificium. Lex ergo, quasi paedagogus eorum, praecipit Deo sacrificare Exod. 32., ut in hoc occupati abstinerent se a sacrificio idololatriae. Talia tamen sancivit sacrificia, quibus mysteria significantur futura. <Cum quibus fornicati sunt.>Idololatriam fornicationem vocat, quia Deus despondit sibi animas nostras. Dicitur ergo fornicatio ab illo discessio. Terret etiam eos qui in carne fornicantur, cum peccatum fornicationis comparat idolorum cultui et daemonum oblationi.
8<Homo de domo Israel,>etc. AUG., ubi supra. Si idem repetitur mandatum, etc., usque ad frustra se Israelitas vel Judaeos jactant.
9.
10<De advenis.>Gentilibus, qui non sunt conjuncti Judaeis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas, et promissam haereditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adhaerentes: propterea juxta LXX, <homo homo dixit,>ut ostendat tam eos qui in circumcisione, quam qui in praeputio adhaerent Deo, hoc debere mandatum servare. <Si comederit sanguinem,>etc. Sanguinem, homicidium intelligimus; fratris odium, homicidium est: <Qui enim odit fratrem suum, homicida est>I Joan. 3.. Abstinendum est igitur ab omni odio fratrum, quia super talem animam quae talem comedit sanguinem secundum illud: <Qui devorant plebem meam sicut escam panis>Psal. 13. obfirmat faciem suam Deus, Christum, scilicet qui est imago Patris. <Qui enim videt Filium, videt et Patrem>Joan. 14.. Ipse enim judex est de quo dicitur: <Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum>Psal. 33.. Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere: quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem aeternum, <qui praeparatus est diabolo et angelis ejus> Matth. 25.. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens: <Ego dedi illum vobis,>sanguinem scilicet Christi.
11<Anima carnis.>AUG., quaest. 57 in Lev. Aliquid vitale est in sanguine, etc., usque ad cui tantum meritum acquirebat.
12.
13<Homo quicunque.>ISICH. Multa Deo cura est de nobis, ne alteri noceamus: propterea percutienti maxillam jubet alteram dare; et auferenti pallium, tunicam dimittere; et non in judicio contendere, ne ex contentione velimus etiam nocere Matth. 5., sed patiendo ipsum corrigere. Ideo legislator sanguinis mandatum recapitulat, ut fraudes et astutias nocendi varias auferat, dicens: <Sive venatione sive aucupio,>etc. <Venatione.>Fraude, quae ad sanguinem vitamque pertinet. Unde: <Captabant in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabant>Psal. 43.. Et rursus: <Anima nostra sicut passer, erepta est de laqueo venantium>Psal. 123.. Hoc est, si peccantem viderit eum, qui venationi et dolo ex infirmitate vel simplicitate expositus est. <Vel ovem,>etc. Eum scilicet qui a terrenis se removet, quibus vesci licitum est: tales enim violenti et avari comedunt. Unde: <Si invicem comeditis, videte ne ab invicem consumamini>Gal. 5.. Vel quoniam prius erant justi, recte inter munda computantur. <Operiat illum terra,>etc. Peccata confitentium terra operit, tanquam inferius remanentia et per poenitentiam mortificata: quorum prohibitus est clamor ad coelos ascendere, quo ascendebat clamor Sodomorum, qui nolebant poenitere Gen. 18..
14.
15<Anima quae comederit,>etc. Superius dictum est: Quae tetigerit morticina a bestiis capta, id est, qui in talibus communicaverit: hic autem dicitur: <Anima quae comederit;>totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit.
16.

Previous
List
Previous