Chapter 10

1<Arreptisque Nadab.>AUG. quaest. 31 in Levit., tom. 3. Exeunte a Domino igne mortui sunt filii Aaron, etc., usque ad tormenta patientur. <Arreptisque,>etc. ISID., quaest. in Levit., tom. 5. Alienum ignem offerunt, etc., usque ad ne vitiis flagremus. ISICH. Hic eos qui aliena docent, etc., usque ad unde vitam poterant promereri. AUG., ubi supra. Alia littera, etc., usque ad per quos nobis Scripturam dedit.

2.

3.

4<Vocatis autem Moysi, Misaele et Elisaphan.> Misael, <Dei attrectatio.>Elisaphan, sive Elzaphan, <Dei illuminatio,>vel <Dei speculum.>His jure praecipitur ut tollant Nadab et Abiu extra castra. Hi enim sanctos significant, qui a Deo illuminati ipsum manibus fidei attrectant, et Deum perfecta fide contemplantur. Unde bene filii Oziel dicuntur, qui significat <Evangelium:>unde patruelis Aaron fuisse dicitur, quia magna cognatio est Evangelii et Legis. Evangelium namque expositio est Legis: filii autem Evangelii haereticos vere mortuos a castris Ecclesiae detrudunt. Vel Misadai et Elisaphan primus <attrectatio Dei,>id est Misadai; Elisaphan interpretatur <specula Dei mei.>Quicunque scit attrectare Deum, et speculari Christi scilicet carnem et divinitatem, sicut Thomas qui manu contrectans carnem dicebat: <Deus meus et Dominus meus>Joan. 20., potest ignem alienae doctrinae auferre a facie sanctorum, id est sacerdotum. Tunicae sacerdotum, conversatio et vita qua sacerdotii induuntur habitu. Abjiciuntur ergo cum sacerdotio a consortio sacerdotum et etiam populi. Unde addit, <extra tabernaculum,>id est, ecclesiam populi, filii patrui Aaron haec faciunt. <Aaron,>id est David, per quem prophetiae intelliguntur, quae Christum manifestum faciunt, et quodammodo ignorantibus pariunt. Frater autem prophetiae Evangelium est; quae enim in Evangeliis facta sunt, a prophetis praedicta sunt. Filii ergo fratris patris Aaron, id est Evangelii, tales ejiciunt. Unde: <Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domum>II Joan..

5.

6<Capita,>etc. Ad litteram. Quia nuper fuerant Deo consecrati, praecipit ut sancta vestimenta non deponant, sed parati servire Deo assistant. Allegorice autem, ne in Christo divisionem personarum faciant. Caput enim Christi Deus est, Christus autem ex divinitate constat et humanitate; capitis enim, id est divinitatis tiara humanitas est, qua tecta fuit velut pileo divinitas; haec non est auferenda, nec divisio personarum in Christo praedicanda, sed duarum substantiarum una persona. <Capita vestra,>etc. AUG., quaest. 32 in Lev. Ne scilicet cidares deponant, etc., usque ad unde addit: <Fratres vestri et omnis domus Israel plangant incendium.>ISICH. Non ignoramus quid cidares significent, etc., usque ad de qua: <Unctio ejus docet vos de omnibus.>

7.

8.

9<Vinum et omne quod inebriare.>ID. Usque nunc hanc legem Ecclesia custodit, etc., usque ad id est spiritualiter inspirasse. <Vinum et omne quod,>etc. Ab iis quae statum mentis dejiciunt vel evertunt abstinere jubentur, quando tabernaculum ingrediuntur. Nos autem nunquam inebriemur, sed semper mente et corpore sobrii simus. <Quando intrabitis.>AUG., quaest. 33. Quando ergo eis licebat bibere, etc., usque ad ut hoc sit officium sacerdotum legitimum aeternum in progenies eorum.

10<Ut habeatis scientiam discernendi.>AUG. Hoc et ambigue positum est, etc., usque ad an potius ad utrumque referendum est?

11.

12<Tollite sacrificium,>etc. ISICH. Quod pectusculum confidentiam, etc., usque ad quae autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt. <Tollite,>etc. Arcana, scilicet et profunda Scripturae sacramenta, quae vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis; <juxta altare,>id est juxta Dominicae passionis fidem et auctoritatem.

13.

14<Pectusculum,>etc. AUG., quaest. 34. <Pectusculum.>Quamvis singulis singula nomina data sint, etc., usque ad de pectusculo imponebatur altari.

15.

16<Inter haec.>ISICH. Quia omne peccatum per poenitentiam deletur, et qui praedictum peccatum alterius doctrinae et blasphemiae commiserunt, salvati non sunt, causam mortis eorum legislator exponit. <Inter haec hircum,>scilicet quia non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est poenitentiam peccati commissi in ecclesia peragi non fecerunt. Quibus hoc praeceptum est, quos Christus in Ecclesia vicarios suos constituit. Ipse enim oblationis suae sanguinem, quae pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in coelum, in conspectu Patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacricium in loco sancto, id est ecclesia, in propitiationem peccatorum, unde addit: <Quemadmodum praeceptum est mihi,>id est sicut praecepi. Moyses enim gerit personam Christi. Exustum reperit, quia in Spiritum sanctum peccaverant, ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro poenitentia ablata est. <Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccato>Heb. 10.. Nam sicut vera poenitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat: <quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum>Sap. 1.. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum, et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vitae perseverare, de salute sua desperare, de potentia et misericordia Redemptoris diffidere. ADAMANT. Non peccare solius Dei est, etc., usque ad nisi verum et sincerum. AUG., quaest. 36 in Levit. Sane quoniam sex pecora praecipiuntur offerri pro populo, etc., usque ad quae omnia fuerant pro peccato.

17.

18.

19<Respondit Aaron,>etc. In persona Ecclesiae, cujus figuram gerit, sicut et Christi, videtur Aaron dicere hoc. Quasi, quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministare, et pro poenitentia offerre, et propheticam vitam exponere. Aliter: Docentes perierunt et in eis haec Ecclesiae acciderunt, ut sacerdotum et magistrorum lugeret mortem, unde comedere hodie pro peccato non potuit, nec orare: Domino autem displicebat. AUG. <Respondit Aaron,>etc. Si hodie obtulerunt quae pro peccato illorum sunt, etc., usque ad Hoc autem quare sit factum, respondit Aaron, et placuit Mosi. <Hodie.>Quasi dicat: si ante remissionem Salvatoris hoc peccassent, forsitan ignosceretur, cum nondum mundo scientia manifestaretur: unde, <Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo>Joan. 15..

20.