Chapter 33

1<Haec est benedictio.>Bene in fine Deuteronomii benedictionem posuit, quia Christus post completionem Evangelii ascensurus in coelum, elevatis manibus discipulos suos benedixit. Benedictio qua filiis Israel in Deuteronomio quod est secunda lex benedixit, ad gratiam pertinet Novi Testamenti, in quo priscae legis mysteria reserantur, et veri Israelitae benedictionem, per Moysen hominem Dei praedictam, per hominem Christum consequuntur. Bene autem imminente morte Moysi benedictio datur, quia, legis umbra moriente, coelestium donorum veritas aperitur. Praevidens ergo Moyses Salvatoris adventum et gratiam Novi Testamenti quasi praeteritam explicans, voce primitivae Ecclesiae laetabundus exsultat, dicens: <Dominus de Sina venit,>etc. AUG., quaest. 36. Alia littera, etc., usque ad unde: <Laetamini, gentes, cum populo ejus. Quia caecitas contigit ex parte in Israel, donec plenitudo,>etc. Rom. 11. <Moyses homo.>Moyses significat legem, quae ante mortem, id est, antequam in ipso finiretur, praedixit Ecclesiam in Christo benedicendam.

2<Dominus de Sinai venit.>Sinai interpretatur <amphora mea>vel <mensura mea>vel <mandatum.>Seir <pilosus>vel <hispidus.>Pharan <ferocitas eorum>vel <frugifer.>Sina igitur figurat Vetus Testamentum, quia certam mensuram mandatorum juxta decalogi decretum tenens, prohibere novit, non juvare: nec spiritu dilectionis liberat, sed timore poenae subditos ligat. Unde: <Unum quidem in monte Sina in servitutem generans,>etc. Gal. 4. Dominus ergo venit de Sina, id est ex lege et prophetis credentibus innotuit. Inde enim venit, cum ibi legenti et intelligenti innotescit. Unde: <Ipse incipiens a Moyse et omnibus prophetis>Luc. 24., discipulis exponebat, ad quorum corda venire cupiebat. De Seir ortus secundum carnem, scilicet de Judaeis malitiae et perfidiae spineto asperrimis, novae lucis ortu tanquam verus sol justitiae fideles illuminavit. Unde: <Nobis orietur sol justitiae>Mal. 4.. Et alibi: <Orietur stella ex Jacob, et consurget homo de Israel>Num. 24.. <Dominus,>etc. Sina interpretatur <tentatio.>Dominus ergo de Sina venit, quia carnem nostram, in qua tentaretur, accepit. <Et de Seir,>etc. Qui et Edom vel Esau. Hic est populus Judaeorum, qui gulae desiderio quasi pro lentis edulio primatus gloriam perdidit, et benedictionis gratiam fide junioris populi supplantatus amisit. <De Seir ortus est nobis,>etc. Hunc montem longo tempore circumierunt, et in eo aliqua praecepta acceperunt. Seir, id est <hispidus>vel <pilosus,>gentilitatem significat, quae peccatis erat horrenda; de qua ortus est Dominus qui in fine de Ecclesia gentium Judaeis praedicabit, quia reliquiae salvae fient. <Apparuit de monte Pharan,>etc. Qui <frugifer>interpretatur, quia de Ecclesia gentium virtutibus frugifera fides Christi praedicabatur Judaeis. Christus ergo de Pharan apparuit; quia quanto contra eum ferocitas infidelium exarsit, tanto altius divinitatis ejus notitia crevit. Quanto enim inter passionis contumelias latuit, tanto per virtutem resurrectionis effulsit; et qui prius incredulitatis ferocitate persecuti sunt, postmodum ei charitatis ardore adhaeserunt; de quibus additur: <Et cum eo sanctorum millia.><In dextera ejus ignea lex.>Tabulae scilicet, in quibus lex, quae purgat et urit peccata. Dextera quoque Patris est Filius, qui attulit legem charitatis dicens: <Ignem veni mittere in terram,>etc. Luc. 12. <In dextera ejus ignea lex.>Dextera, Evangelium, per quod beatitudo aeterna promittitur; quae dextera dicitur, non temporalis, sicut in lege, quae dicitur laeva. Unde: <Dextera illius amplexabitur me.>In hac dextera lex ignea, id est, charitas a Spiritu sancto in electorum cordibus inflammata. Unde dicit: <Plenitudo legis dilectio>Rom. 13.. Et alibi: <Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem>Joan. 13.. Haec igneis linguis Spiritus sancti apostolis infusa, omnem legis plenitudinem tanquam digito Dei descripsit, et spiritu ferventes et operatione lucentes fecit. Sed quia non uni populo, ut lex Moysi, sed omnibus data est, adjungit: <Dilexit populos.>

3<Dilexit.>Unde: <Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat,>etc. Joan. 15.. <Omnes.>Sine personae acceptione; unde: <Qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi>Act. 10.. <Omnes sancti.>Sanctificati scilicet in nomine ejus qui audierunt: <Sancti estote, quoniam ego sanctus sum,>etc. Lev. 19.. <In manu.>Id est potentia, qua proteguntur. Unde: <Non rapiet quisquam de manu mea,>etc. Joan. 10.. Hi per charitatem sunt unum regnum in manu Domini; unde Isaias: <Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui>Isa. 62.. <Et qui appropinquant,>etc. Quasi: Non contristentur qui Christum in carne docentem non audierunt, quasi ab hominibus decipiantur. Per os sanctorum loquitur Christus, per pedes doctrina capitis auditur; unde: <Qui vos audit, me audit,>etc. Luc. 10. Vel illi appropinquant pedibus ejus ad capiendam doctrinam, qui spirituali desiderio flagrantes, evangelicis et apostolicis Scripturis die noctuque invigilant. Sed quia haec de Novo Testamento dicta sunt, sequitur quorum voce Moyses loquitur de veteri lege dicens: <Legem praecepit nobis,>etc.

4<Haereditatem.>Quia haec est utilitas legis, haereditas Abrahae promissa: <Si volueritis et audieritis, me bona terrae comedetis.><Erit apud rectissimum,>etc. Jacob, ab angelo benedictus, Israel vocatus est, id est <rectus Dei;>et Judaeus ad fidem conversus ab eo post resurrectionem benedictus, cui in passione praevaluit, ob justitiae professionem rectissimus appellatur. Unde: <Audi, Jacob, serve meus, et rectissime, quem elegi,>etc. Isa. 49.

5<Rex.>Christus. Ego autem constitutus sum rex ab eo, ut scilicet faciat regnum et potestatem, qui est rex et potestas prima. <Cum tribubus Israel.>De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregandae dicuntur, quia primi apostoli, et per eos crediderunt alii.

6<Vivat Ruben.>Praedicta salute primitivae Ecclesiae, singulis tribubus proprias benedictiones tribuit; veros Israelitas de utroque populo praenuntians, nunc de Christo, nunc de apostolis, nunc de primitiva, nunc de tota Ecclesia vaticinatur. <Vivat Ruben.>Quasi: Licet Ruben cubile patris violaverit, et primogeniti dignitatem amiserit, vivat tamen, et agens poenitentiam non moriatur. Filii Ruben, id est, Judaei per Ruben significati, lectum Patris violaverunt, id est Christum Filium ejus sputis immundis polluerunt: tamen ad poenitentiam reservantur, sed pauci numero ad comparationem Ecclesiae gentium. <Ruben.>Visionis filius, quia mater ait Gen. 29.: Vidit Deus humilitatem meam. Hic est primogenitus, significans electos ex Judaeis, qui Christum negando et crucifigendo mortui, praedicatione apostolorum conversi, ex fide Christi sunt vivificati: hi visionis filii, quia respectu divinae misericordiae salvi.

7<Haec est Judae.>Judas, qui interpretatur <confessio,>universalem significat Ecclesiam, in qua laudis divinae confessio et gratiarum actio. De quo mater ait: <Modo confitebor Domino>Gen. 29.. Haec est vera sponsa Christi quae virtutum monilibus adornata, non superbit, sed gratias agit, pro hac orat ut audiatur. <Audi, Domine, vocem Judae.>Regum scilicet qui de Juda, qui Christum desiderabant; et ipsius Christi, qui ait: <Confitebor tibi, Pater, rex coeli et terrae,>etc. Luc. 10. <Manus.>Oravit Dominum pro Juda, cui nunc Domini promittit auxilia, quasi non praesumat de viribus suis Judas, sed in illo confidat qui ait: <Confidite, ego vici mundum>Joan. 16.; cujus manus in cruce contra spiritales nequitias pugnaverunt, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium. <Adjutor.>Ut vincat et dicat: <Super excelsa mea deducet me victor>Habac. 3.: ipse enim in nobis vincit, et pro victoria sua coronat nos in misericordia et miserationibus.

8<Perfectio.>Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere. <Perfectio tua.>Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticae doctrinae assecuti sunt, tanquam veri Levitae in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: <Dominus pars haereditatis meae,>etc. Psal. 15.; secundum illud: <Si quis vult venire post me, abneget se,>etc. Luc. 9. <Qui perdiderit animam suam propter me,>etc. Matth. 10. Christus autem verus Levi, qui haec omnia fecit et docuit. Ipsi Levitae adhaerent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: <Quem probasti in tentatione,>etc. <Ad aquas.>Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terrae promissionis contradixit. <Ad aquas.>Legem significat, quae male viventibus introitum regni coelestis contradixit. Aquae, populi, qui contradicentes clamaverunt: <Crucifige eum. Sanguis ejus super nos, et super filios nostros>Matth. 27.. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit:

9<Qui dixit patri suo.>Quando fecerunt vitulum aureum, jubente Moyse, Levitae, accincti gladiis, a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. In ultione idololatriae quasi suos non cognoscebant, quia sine differentia occidebant. Unde: <Nisi quis reliquerit patrem et matrem et uxorem et filios propter me, non est meus discipulus>Luc. 18.. <Qui dixit patri suo et matri,>etc. Debemus et temporaliter his cum quibus vicinius conjungimur, plus prodesse. Debemus copulam terrenae cognationis agnoscere; sed si cursum mentis praepedit, ignorare, ut affectus mentis viscera repleat, sed a spiritali proposito non avertat. Haec bene vaccae innuunt, quae sub arca Domini ad montana tendentes, affectu et rigido sensu gradiuntur: pro vitulis pergentes mugiebant sed accepto, itinere gressus non deflectebant.

10<Ponent thymiama.>Sicut Aaron stans inter mortuos et viventes pro populo deprecatus est. <Ponent thymiama.>Sanctorum oratio suavissimum incensum est Domino: quo peccante populo Domini furor mitigatur, quia ab omni terrena sorde defaecata, coelesti desiderio ignita, quasi thymiama in conspectu Dei flagrat, et quasi holocaustum ab ara pli cordis flamma devotionis in coelum subvolat. Hoc praecipue apostolis et martyribus congruit, de quibus dicitur: <Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit>Sap. 3..

11<Suscipe.>Quasi grata, ut remuneres. Dantur nunc singulis albae stolae, scilicet animarum laetitia; et in judicio secundum corpus, recepta immortalitate, <fulgebunt sicut sol et tanquam scintillae in arundineto discurrent,>exurendo scilicet vacuos et infructuosos adversarios; de quorum poena subditur: <Percute dorsa.>Quasi: videbantur sibi impune martyrum sanguinem fundere, sed quasi post dorsum poena improvisa parabatur, id est aeterna damnatio, in quam ruentes surgere non valebunt. Unde: <Virga in dorso imprudentium>Prov. 26..

12<Et Benjamin.>Videtur historiae alludere, quia Benjamin patriarcha et propheta Jacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei, locus divino cultui mancipatus, ejus tribui custodiendus decernitur; unde addit: <Quasi in thalamo tota die,>etc. <Amantissimus.>Christus est amantissimus Dei Patris, qui de seipso ait: <Hic est Filius meus dilectus>Matth. 17.. Hic habitat in dextera Patris confidenter, cui dicitur: <Sede a dextris meis>Psal. 109.. Aliter: Benjamin, de filio doloris <filius dextrae>dictus, exprimit Paulum de persecutore apostolum et vas electionis factum: ipse enim de hac tribu fuit; dignum autem erat ut sicut Domini praecursor prophetali oraculo praedictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus, inter magna Ecclesiae mysteria praedicaretur. In cujus mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter praedicavit. De cujus anima dicitur: <Quasi thalamo tota die morabitur.>Vel maritali connubio mira oblectatione perfruens, et virtutum prole fecundans, nulliusque vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens; vel in ea quasi in thalamo residens, tanquam sponsus speciosus, virgineas credentium mentes per praedicationem ejus suis jungit amplexibus. Unde: <Adducentur regi virgines post eam>Psal. 43.. Ipse quoque ait: <Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo>II Cor. 11.. Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter. <In thalamo morabitur,>significat quod in utero Virginis coelesti sponso juncta est Ecclesia, quae in fortitudine potentiae Christi et in operibus fiducialiter requiescit. <Et inter humeros illius requiscet.>Humeris onera portantur, ideo in eis robusta patientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit, quanto pro ipso durissimos labores toleravit: tanto arctius amplexus est, quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est. Unde ait: <Quis nos separabit a charitate Christi?>Rom. 8.

13<Joseph quoque ait.>Joseph <auctus>interpretatur. Hic est Christus, qui a Judaeis fratribus suis abjectus, in Aegypto hujus saeculi princeps factus est, et genus humanum a famis inopia evangelici frumenti dispensatione liberavit: qui est vere Salvator mundi. <De benedictione Domini terra ejus.>Ad litteram, fertilitatem significat, quam duae tribus ex Joseph, id est Ephraim et Manasses, habuerunt in ubertate frugum, pomorum et pastu pecorum. Haec est Basan, fertilissima regio, unde <pinguedo>interpretatur. Temperie coeli, et rore fructus, et fontium et fluminum abundantia, homine delectantur, quae in abysso significantur. <Benedixisti, Domine, terram tuam,>Ecclesiam scilicet, quae non propria virtute, sed virtutum benedictione divinitus impletur. Unde: <Benedictus Deus qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus Christo>Ephes. 1.. <Coeli.>Coelum dicuntur propter unitatem fidei et doctrinae apostoli et evangelistae, de quibus alibi pluraliter dicitur: <Coeli enarrant gloriam,>etc. Psal. 18. In ipsis enim vita et contemplatione fulgentibus tanquam in coelo habitat Deus, intonans terrorem, pluens consolationem, et coruscans miraculis. <Rore.>Coelesti praedicatione, quae mirae subtilitatis et gratiae, qua contra aestum tentationis corda rigantur, et ut semper vireant virtutibus; unde: <Det tibi Deus de rore coeli,>etc. Gen. 27. <Abysso,>ut scilicet pinguior fiat, de fonte ascendente irrorata quasi paradisus Dei. Unde: <Fons ascendebat de terra irrigans superficiem terrae>Gen. 2.. A mari abundavit sensus ejus, et cogitatus illius de abysso magna. Frustra enim exterius irrigat sermo doctoris, nisi riget interius gratia conditoris. Unde subdit: <De pomis collium,>etc.

14<Solis.>Christi, qui est sol justitiae, qui ait: <Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum>Matth. 13., quia similes ei erimus. <Ac lunae.>Ecclesiae, quae accipit hos fructus a sole, id est a Christo: semper igitur solem plena devotione respiciat, ne aliquando aversa lumen perdat.

15<De pomis collium aeternorum.>Colles aeterni fideles Veteris Testamenti qui humiles filii immobili firmitate in fide prophetarum et patriarcharum fundati unde: <Mons domus Domini elevabitur super colles>Isa. II quorum pomis terra Joseph benedicitur, cum Ecclesia Christi doctrina prophetiae, exemplo virtutis, in fide fructificat. Et notandum, quia supra in pomis et rore coeli doctrina evangelica, hic in vertice antiquorum montium et pomis collium aeternorum, legalis et prophetica signatur, et utrisque terra Joseph locupletatur; quia sancta Ecclesia utriusque Testamenti paginis, et novorum et veterum Patrum exemplis informatur; unde: <Omnia poma, dilecte mi,>id est, <nova et vetera servavi tibi>Cant. 7. et: <Omnis scriba doctus profert de thesauro suo nova et vetera>Matth. 13.. Manichaei ergo et Judaei quia illi Vetus, isti Novum Testamentum non recipiunt in hac terra opulenta haereditare nequeunt.

16<Et de frugibus.>Ecclesia in toto orbe justitiae fruge fecunda et charismatum largitate, de plenitudine sui Joseph accepit; unde sequitur: <Benedictio illius qui apparuit.>Totus Joseph, id est, caput et corpus benedictione plenus, sed benedictionis plenitudo praecipue in capite; unde: <Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron,>etc. Psal. 32. Hic privilegio gratiae, fratribus, id est, fidelibus praeeminens, septiformi spiritu tanquam verus Samson ex utero virginis Nazaraeus, id est Deo consecratus, quasi septem crinibus intactis effulsit. <Super caput Joseph,>Christi, qui est caput Ecclesiae, in quo benedicuntur omnes gentes, de cujus passione et resurrectione subditur: <Quasi primogeniti tauri,>etc. <Quasi.>AUG., quaest. 56. Primogenitus tauri pulchritudo ejus. Non est ita legendum ut dicatur primogenitus tauri: sed cum sit primogenitus, pulchritudo ejus pulchritudo tauri est, propter cornua crucis. Christus vitulus saginatus, quem de armento patrum primogenitum regresso Filio Pater immolavit, qui die tertia suscitatus gloriosus apparuit, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terrae, post resurrectionis gloriam de virtute passionis adjungit cornua.

17<Cornua.>Joseph comparat cornibus rhinocerotis, significans Ephraim habiturum principatum inter decem tribus, in quibus regnavit Jeroboam de tribu Ephraim in tempore Roboam filii Salomonis. <Cornua rhinocerotis.>Cornua crucis significat, de quibus ait Habacuc: <Ibi abscondita est fortitudo ejus>Habac. 3.. Per infirmitatem namque carnis quasi aries illusorum spinis coronatur, his cornibus haesit, sed passionis incomparabili fortitudine unicornis exstitit mortis victor, et ejus qui habebat mortis imperium, unde: <Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus>I Cor. 1. <Ventilabit.>Praedicatione crucis discernens paleas a frumento: verbum enim crucis pereuntibus stultitia. <Gentes. Postula a me, et dabo tibi gentes,>etc. Psal. 2. De haereditate enim veri Joseph quae est terra inclyta haec omnia dicuntur, de cujus cultoribus ex utroque populo congregatis, sequitur: <Hae sunt multitudines Ephraim.>Hae duae tribus ex Joseph, non in se, sed in parente benedicuntur. Filios significant utriusque populi, qui in Christo benedicuntur secundum illud: <In semine tuo benedicentur omnes gentes>Gen. 22.. Hos patriarcha Jacob Ephraim et Manassen cancellatis manibus in modum crucis benedicens, et primogenito minorem praeferens, in fide crucis Christi benedicendos esse signavit, in minore ex gentibus fidelem populum in Christi gratia tempore minorem, sed fide majorem: ad quem Israelitici populi gratia transivit, de cujus inaestimabili multitudine dicitur: <Hae sunt multitudines,>etc., unde: <Multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum>Isa. 54.. Manasses primogeniti honore privatus, et tamen benedictus, est Judaicus populus, qui ex majore sui parte pro infidelitate reprobatus, in reliquis tamen benedictionem consecutus, unde: <Caecitas contingit ex parte in Israel,>etc. Rom. 2.

18<Et Zabulon.>Zabulon et Issachar in Galilaea passionem acceperunt, ubi Christus maxime docuit, unde apostolos elegit. Per eos ergo apostoli designantur, et eis in exitu laetitia promittitur, quia exeuntes de finibus suis populum gentium Christo subjugaverunt, et in tabernaculis pro conversione Judaeorum, de quibus et ipsi electi sunt. Pro utroque ergo populo, praesens eis laetitia promittitur, et futura: quia in praesenti de conversione eorum gavisi sunt, et in coelestibus aeterna laetitia remunerati. <In tabernaculis,>Judaeorum, unde: <Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem>Gen. 9.: quia in ecclesiis de Judaeis habitat latitudo minoris populi per unitatem fidei.

19<Ad montem.>Sion scilicet vel Jerusalem, vel contemplationem et virtutum altitudinem. <Vocabunt.>Justitiam tantum in fide Christi esse docentes. <Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti>Rom. 10.. In monte immolant victimas justitiae, dum omnes qui ad Christum veniunt in quo construitur Ecclesia non ex operibus legis sed ex fide Christi justificari docent, secundum illud <Justus autem ex fide vivit>Habac. 1.. Sunt ergo veri Christiani victimae justitiae, quae ab apostolis immolantur, dum terrena desideria mortificare docentur, ut spiritualia vivificentur; unde: <Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis>Rom. 8.. <Ibi immolabunt.>Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, quae supra hunc montem posita est. <Qui inundationem.>Hae tribus negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia reportantes, et thesauros absconditos, argentum, scilicet aurum vel gemmas <quasi lac sugent,>id est, facile accipient. <Qui inundationem maris.>Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat; unde: <Simile est regnum coelorum sagenae missae in mari, et ex omni genere piscium congreganti>Matth. 13.. Mare, mundus, sagena, doctrina, omne genus piscium, omnis sexus, aetas et conditio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt, quia confluentes ad doctrinam Evangelii turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt. <Absconditos. Novit Dominus qui sunt ejus>I Tim. 2.. <Multi enim sunt vocati, pauci,>etc. Matth. 20. Arenae, infidelium multitudo; thesauri, pretiosae electorum animae. Sic ergo suxerunt, ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem thesauris regis transferrentur, alii quasi arenae steriles et inutiles vacui remanerent.

20<Et Gad ait.>In benedictione Gad videtur praedicere potentiam virorum fortium vel judicium, qui de illa tribu fuerunt, sicut Jephte, et alii multi. <In latitudine.>Quia omnis plenitudo benedictionis supra Christum requievit, unde suos benedixit. <Gad.>Id est, accinctus, Christum significat, qui contra spirituales nequitias pugnaturus, in infirmitate carnis virtute divinitatis praecinctus apparuit, secundum illud: <Indutus est Dominus fortitudinem et praecinxit se>Psal. 112.. Et alibi: <Dominus fortis et potens in praelio,>etc. Hic in latitudine benedictus est, quia non in solis Judaeis, sed in omnibus gentibus amplissimum regnum accepit. Inde Prophetia ait: <A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.>Sed quia per humilitatem passionis ad hanc gloriam pervenit, de morte ejus subjungit: <Quasi leo requievit. Potestatem habeo ponendi animam meam>Joan. 10.. Potestas mortis, non necessitas exprimitur; unde: <Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam.>Ibid. <Quasi leo fremuit.>Quidquid enim dixit, potenter implevit. <Cepitque brachium et verticem.>Cum resurgens a mortuis fortitudinem inimicorum sibi subjugavit. Cepit quoque verticem, id est, mundani imperii sublimitatem ad suscipiendam fidem inclinavit; unde: <Et adorabunt eum omnes reges; omnes gentes servient ei>Psal. 71.. Sequitur de novo statu regni ejus.

21<Et vidit principatum suum, quod in parte sua.>Subjectis sibi regnis et gentibus, potentia ejus apparuit, non armorum terrore, sed virtute doctrinae. <Repositus.>Occultus, dum scribit leges suas in cordibus fidelium; unde ait: <Vos unctionem habetis a sancto, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; unctio ejus docet vos de omnibus>Joan. 2.. Vel, <Repositus,>quia in lege et prophetis in figuris latebat, et docebat absconditus, quae manifeste in Evangelio declaravit; unde: <Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis>Luc. 24.. <Qui fuit cum principibus populi.>Adjutor, unde: <Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis>Marc. 16., quia ait: <Sine me nihil potestis facere>Joan. 15.. <Fecit justitias.>Id est justificans in se credentes, et tandem secundum merita judicabit cum Israel, id est cum populo suo ad visionem Dei electo. <Justitias.>Justificationes credentium. Ipse enim justificat impium ex fide. Neque enim ex operibus legis justificabitur omnis caro.

22<Dan quoque.>Alii per Dan Antichristum signari putant, quem de hac tribu nasciturum aestimant: ipse est catulus leonis, id est diaboli, qui largiter fluet de Basan, quia plenus confusione; Basan quippe confusio, vel pinguedo, vel bruchus interpretatur. Dan quoque judicium, Basan ignominiam. Dan vero Christum significat, qui ait: <In judicium ego in hunc mundum veni>Joan. 9.. Catulus leonis propter fortitudinem, et quia parvulus fieri dignatus est; sed suscipiens infirmitatem nostram, non amisit virtutem suam, <quod enim infirmum est Dei, fortius est hominibus>I Cor. 1.. De ipso dicitur: <Vicit leo de tribu Juda,>etc. Apoc. 5. Ignominiam quidem crucis a Judaeis sustinuit, putantibus nomen ejus per mortem deleri: sed qui per infirmitatem ejus carnis, in passione catulus fuit, per divinitatis potentiam leo invictus in resurrectione apparuit; unde Apostolus: <Et si crucifixus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei>II Cor. 13.. Quasi ergo ex Basan largiter fluxit, cum per ignominiam mortis perveniens ad gloriam immortalitatis, fluentis Evangelii totum orbem irrigavit; unde Isaias: <Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientis>Isa. 2.. <Dan catulus leonis.>Hoc propter Samsonem dicit, qui de tribu Dan fuit, et quasi leo fortis, cujus possessio usque Basan. Antichristus vero fluet largiter de Basan, quia satiabitur pinguedine luxuriae et omnium vitiorum. <Mare et meridiem possidebit.>Quia possessio ejus ab australi parte in occidentem usque ad mare Tyrrhenum pertingit. <Mare et meridiem possidebit.>Per apostolos enim ex Judaeis et gentibus Ecclesia acquiritur Christo. Per mare enim occidentale quod hic intelligitur Judaei figurantur, qui umbrae et exemplari deserviunt, nec habent lucem scientiae et veritatis, et quia eis sol justitiae occubuit, perpetuis remanserunt in tenebris. Hunc occidentem apostoli possederunt, cum ex eis plurimos gratia fidei illuminatos Christo subjecerunt, ut qui fuerunt aliquando tenebrae, lux essent in Domino. In meridie intelligitur Ecclesia de gentibus collecta, quae, ablato legis velamine, Evangelii luce perfruitur, et cubans cum sponso in meridie, revelata facie gloriam Domini contemplatur.

23.

24<Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis.>Aser beatus, Christus scilicet nostrae beatitudinis spes, cujus primitias nobis ostendit resurgens a mortuis. Hic est benedictus in filiis, quia credentes, per ejus gratiam renascentes, totum orbem ejus similitudine repleverunt, quibus dicitur: <Credite in lucem, filii ut lucis sitis>Joan. 12.. Ipsi afferunt fructum lucis in omni bonitate et justitia et veritate. Hoc autem factum est, quia fratribus suis, id est apostolis, quos de Judaea elegit, vera charitate complacuit, ut spretis figuris gauderent de veritate Evangelii, et quia <digni essent pro nomine Jesu contumeliam pati.>Et unde eis tanta charitatis abundantia, supponit, <tingat in oleo pedem,>etc. <Et tingat in oleo pedem suum.>Christus caput nostrum ascendens in coelum, apostolos, scilicet pedes suos mundum praedicando circumituros in terra adhuc consistentes, oleo Spiritus sancti copiosissime unxit, ut nullo labore deficerent, sed immarcessibilis gaudii claritate pollerent. Incorruptibile quoque praebuit calceamenti munimentum de quo subditur: <Ferrum et aes cal.>GREG., lib. XXXIV Moral., cap. 5. Hoc de Ecclesia, etc., usque ad his calceamentis verum pascha celebrandum.

25<Sicut dies juventutis.>Significat hanc tribum prosperitate et deliciis abundasse usque ad senectutem captivitatis. <Sicut.>Promittitur Ecclesiae cruda viridisque senectus: ut sicut fortiter in principio omnes impetus evicit, ita eminente fine Antichristi furorem evincat, unde: <Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi>Matth. 28.. Et alibi: <Senectus mea in misericordia uberi>Psalmus 91..

26<Non est Deus.>Supradicta admirans in laude Christi, qui haec omnia fecit laetabundus erumpit. <Ascensor coeli.>Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. <Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum>Cant. 1.. <Nubes.>Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in coelum misit ad praedicandum; unde: <Vocem dederunt nubes>Psal. 76., quae scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: <Bonum certamen certavi, cursum consummavi>II Tim. 4..

27<Habitaculum ejus sursum,>etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. <Brachia.>Virtus scilicet passionis, quae omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. <Subter brachia.>Scilicet haec brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostrae resurrectionis, in infimis sacramentum nostrae redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Israeli promittitur: <Ejiciet a facie tua inimicum.><Et solus.>Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: <Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur>Num. 23..

28<Oculus Jacob.>Qui hic vitiis supplantandis desudabat, ibi se levissimo mentis intuitu gloriam Christi, qui propter nos terram verae carnis accepit, indesinenter contemplabitur: ut cujus hic corpore et sanguine per sacramentum frumenti et vini pascebatur, ibi divinitatis ejus perpetua visione saginetur, unde: <Satiabor cum apparuerit gloria tua>Psal. 16.. Et alibi: <Manifestabo ei meipsum>Joan. 14.. Tunc Jacob in perfectum Israel conversus, facie ad faciem Deum videbit, tam larga, tam subtili, tam delectabili Dei cognitione, quasi levissimo rore repletus, ut praedicatorum scientia qua in praesenti instruimur caligare videatur; unde: <Sive scientia destruetur>I Cor. 13.. Et alibi: <Tenebrosa aqua in nubibus aeris, prae fulgorem in conspectu ejus>Psal. 17., ad quam cum perventum fuerit, omnis haec doctrina cessabit, <et erunt omnes docibiles Dei>Joan. 6.; unde merito adjungit: <Beatus es, Israel,>etc <Caelique caligabunt,>quasi tam abundanter terrae fecundandae ros infundetur, ut hominum tenebrescat obtuitus. In quo significatur, quia Judaei cum terrenam opulentiam ultra modum diligerent, caligaverunt, et Christum cognoscere non potuerunt; unde: <Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum,>etc.

29<Quis similis tui, popule?>Quasi, ideo beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. <Et gladius gloriae.>In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens, quando sanguinem servorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur, ideo <gladius gloriae>Israel dicitur. Christus ergo quasi scutum protegit praeliantem, et quasi gladius gloriae ulciscetur triumphantem. Ad eum quasi ad caput, in fine vaticinii refertur gloria corporis, cum dicitur: <Negabunt.>Abominabuntur et odient, sicut Balac, qui rogavit Balaam, ut Israelitas maledicendo repelleret. <Calcabis.>Subjiciendo eos Ecclesiae, quam abominantur et persequuntur. Notandum undecim tantum esse benedictiones. Simeon namque in his benedictionibus non reperitur, in quo Judas ab apostolis excluditur, undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Israel de Horeb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.