Son 2:1 ego flos campi et lilium convallium
Son 2:2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
Son 2:3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
Son 2:4 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
Son 2:5 fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
Son 2:6 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
Son 2:7 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
The Bride Adores Her Beloved
Son 2:8 vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles
Son 2:9 similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
Son 2:10 et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
Son 2:11 iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
Son 2:12 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
Son 2:13 ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
Son 2:14 columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
Son 2:15 capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
Son 2:16 dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
Son 2:17 donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
Song Of Songs