Pro 29:1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
Pro 29:2 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
Pro 29:3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
Pro 29:4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
Pro 29:5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
Pro 29:6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
Pro 29:7 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
Pro 29:8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
Pro 29:9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
Pro 29:10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
Pro 29:11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
Pro 29:12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
Pro 29:13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
Pro 29:14 rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
Pro 29:15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
Pro 29:16 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
Pro 29:17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
Pro 29:18 cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
Pro 29:19 servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
Pro 29:20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
Pro 29:21 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
Pro 29:22 vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
Pro 29:23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
Pro 29:24 qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
Pro 29:25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
Pro 29:26 multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
Pro 29:27 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via
Proverbs