Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Altar of Incense

Exo 30:1  facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim 

Exo 30:2  habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent 

Exo 30:3  vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum 

Exo 30:4  et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur 

Exo 30:5  ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis 

Exo 30:6  ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi 

Exo 30:7  et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud 

Exo 30:8  et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras 

Exo 30:9  non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis 

Exo 30:10  et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino 

The Census Tax

Exo 30:11  locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

Exo 30:12  quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti 

Exo 30:13  hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino 

Exo 30:14  qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium 

Exo 30:15  dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet 

Exo 30:16  susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum 

The Bronze Basin

Exo 30:17  locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

Exo 30:18  facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua 

Exo 30:19  lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes 

Exo 30:20  quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino 

Exo 30:21  ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones 

The Anointing Oil and Incense

Exo 30:22  locutusque est Dominus ad Mosen 

Exo 30:23  dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta 

Exo 30:24  cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin 

Exo 30:25  faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii 

Exo 30:26  et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti 

Exo 30:27  mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis 

Exo 30:28  et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent 

Exo 30:29  sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur 

Exo 30:30  Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi 

Exo 30:31  filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras 

Exo 30:32  caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis 

Exo 30:33  homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo 

Exo 30:34  dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia 

Exo 30:35  faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum 

Exo 30:36  cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama 

Exo 30:37  talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino 

Exo 30:38  homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis 

 


List of Articles
번호 분류 제목
1261 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17
1260 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18
1259 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19
1258 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20
1257 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21
1256 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22
1255 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23
1254 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24
1253 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25
1252 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26
1251 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27
1250 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28
1249 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29
» Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30
1247 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31
1246 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32
1245 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33
1244 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34
1243 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35
1242 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36
1241 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37
1240 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38
1239 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39
1238 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40
1237 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 01
1236 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 02
1235 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 03
1234 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 04
1233 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 05
1232 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 06
1231 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 07
1230 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 08
1229 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 09
1228 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 10
1227 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 11
1226 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 12
1225 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 13
1224 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 14
1223 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 15
1222 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 16
1221 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 17
1220 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 18
1219 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 19
1218 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 20
1217 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 21
1216 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 22
1215 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 23
1214 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 24
1213 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 25
1212 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 26
1211 Leviticus Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 27
1210 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 01
1209 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 02
1208 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 03
1207 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 04
1206 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 05
1205 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 06
1204 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 07
1203 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 08
1202 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 09
1201 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 10
1200 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 11
1199 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 12
1198 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 13
1197 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 14
1196 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 15
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소

Sketchbook5, 스케치북5

Sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

나눔고딕 사이트로 가기

Sketchbook5, 스케치북5

Sketchbook5, 스케치북5