Laws for Grain Offerings
Lev 2:1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
Lev 2:2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
Lev 2:3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
Lev 2:4 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
Lev 2:5 si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento
Lev 2:6 divides eam minutatim et fundes supra oleum
Lev 2:7 sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
Lev 2:8 quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
Lev 2:9 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
Lev 2:10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
Lev 2:11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
Lev 2:12 primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis
Lev 2:13 quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal
Lev 2:14 sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino
Lev 2:15 fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
Lev 2:16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus