Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

David Spares Saul's Life

1Sa 24:1 (24:2) cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi

1Sa 24:2 (24:3) adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam super abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt

1Sa 24:3 (24:4) et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant

1Sa 24:4 (24:5) et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter

1Sa 24:5 (24:6) post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul

1Sa 24:6 (24:7) dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est

1Sa 24:7 (24:8) et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere

1Sa 24:8 (24:9) surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit

1Sa 24:9 (24:10) dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quaerit malum adversum te

1Sa 24:10 (24:11) ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est

1Sa 24:11 (24:12) quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam

1Sa 24:12 (24:13) iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te

1Sa 24:13 (24:14) sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te

1Sa 24:14 (24:15) quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum

1Sa 24:15 (24:16) sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua

1Sa 24:16 (24:17) cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit

1Sa 24:17 (24:18) dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala

1Sa 24:18 (24:19) et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me

1Sa 24:19 (24:20) quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me

1Sa 24:20 (24:21) et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israhel

1Sa 24:21 (24:22) iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei

1Sa 24:22 (24:23) et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca


List of Articles
번호 분류 제목
31 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 01
30 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 02
29 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 03
28 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 04
27 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 05
26 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 06
25 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 07
24 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 08
23 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 09
22 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 10
21 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 11
20 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 12
19 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 13
18 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 14
17 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 15
16 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 16
15 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 17
14 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 18
13 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 19
12 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 20
11 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 21
10 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 22
9 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 23
» 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 24
7 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 25
6 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 26
5 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 27
4 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 28
3 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 29
2 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 30
1 1 Samuel Latin Vulgata, 1 Samuel, Chapter 31
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소