- All
- OT
- Genesis
- Exodus
- Leviticus
- Numbers
- Deuteronomy
- Joshua
- Judges
- Ruth
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Kings
- 2 Kings
- 1 Chronicles
- 2 Chronicles
- Ezra
- Nehemiah
- Esther
- Job
- Psalms
- Proverbs
- Ecclesiastes
- Song Of Songs
- Isaiah
- Jeremiah
- Lamentations
- Ezekiel
- Daniel
- Hosea
- Joel
- Amos
- Obadiah
- Jonah
- Micah
- Nahum
- Habakkuk
- Zephaniah
- Haggai
- Zechariah
- Malachi
- NT
- Matthew
- Mark
- Luke
- John
- Acts
- Romans
- 1 Corinthians
- 2 Corinthians
- Galatians
- Ephesians
- Philippians
- Colossians
- 1 Thessalonians
- 2 Thessalonians
- 1 Timothy
- 2 Timothy
- Titus
- Philemon
- Hebrews
- James
- 1 Peter
- 2 Peter
- 1 John
- 2 John
- 3 John
- Jude
- Revelation
글 수 187
Chapter 24
1<Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron,>etc. AUG., quaest. 85 in Exod., tom. 3. Usque ad hunc locum Scripturae justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quae Graeci dicunt. <Tu et Aaron,>etc. STRAB. Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica praecepta sequuntur. Per septuaginta vero qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11: <Assume tibi septuaginta viros,>etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.
2<Solusque Moyses ascendet ad Dominum.>RAB. Prius praecipitur ut Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta seniores, ascendant ad Dominum. Et statim subjungitur quod solus Moyses ascendat ad Dominum, caeteri non appropinquent, sed adorent procul. Ubi moraliter instruimur vires nostras perpendere, nec ultra posse nostrum arcem contemplationis attingere, sed quantum divina clementia vocat, et regula Scripturae provocat. GREG. Moyses ut sublimia Dei praecepta perciperet, alta conscendit; et ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur: quia viri sancti qui exterioribus officiis deservire necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta confugiunt, ibique cogitationis intimae cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suae vertice supernae voluntatis sententiam perscrutantur.
3<Faciemus>AUG., quaest. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.
4.
5.
6<Tulit itaque,>etc. ID., quaest. 98. Notandum est nunc primum sacrificasse Mosem, etc., usque ad nam decalogum in tabulis lapideis fuisse scriptum postea patet. <Crateras.>Cratera, sive crater, dicitur XXX quod est <capere,>eo quod sit multi vini capax.
7.
8.
9.
10<Sub pedibus.>Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quae tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quae est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiae subjacet.
11.
12<Ascende ad me,>etc. BED., lib. I de Tabarnac., cap. 11, tom. 2. Locuturi de figura tabernaculi, etc., usque ad ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura designaretur. <Daboque tibi.>ID. Huic simile est illud: <Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis>Matth. 28.. Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam quae Dominus docuit, et consilii decreto observanda praescripsit, in quibus vitam aeternam nos habere voluit, sicut de his praeteriri quidquam non oportet: sed omnia quae mandavit, auditoribus committere necesse est.
13<Surrexerunt Moyses et Josue.>AUG., quaest. 103 in Exod. Josue non commemoratus in illis quatuor subito cum Moyse apparet, etc., usque ad quod modo memoratur nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est. BED. Josue Christum nomine et actione significat; qui minister Moysi dicitur, quia Christus <non venit legem solvere, sed adimplere>Matth. 5.. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis quae scripsit Moyses, typice designatur, quasi comes individuus, si bene quaeritur, invenitur. Unde Joan. 5: <Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi.>BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 1, tom. 2. Aaron <mons fortitudinis,>Hur <ignis>vel <lumen,>etc., usque ad et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.
14.
15<Cumque ascendisset Moyses,>BEDA., ibid. Sicut mons altitudinem perfectionis, etc., usque ad coelesti benedictione protegit.
16<Et habitavit gloria Domini.>ID., ibid. Non modo sublimitas, sed et nomen montis, etc., usque ad in septimo quiescere jubemur. <Tegens illum nube.>ID., ibid. Sex diebus nube et gloria Domini tegitur, etc., usque ad ut ad sublimiora divinae visionis et collocutionis dona perveniret.
17<Erat autem species,>etc. ID., ibid. Quasi ignis ardens species gloriae Domini apparuit, etc., usque ad tametsi plene illos sequi non valeant.
18<Ingressusque Moyses,>etc. ID., ibid. Moyses medium nebulae ingressus ascendit in montem, etc., usque ad ut per eorum observantiam ad salutem veniant aeternam.

Previous
List
Previous