Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Exo 23:1  non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium 

Exo 23:2  non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies 

Exo 23:3  pauperis quoque non misereberis in negotio 

Exo 23:4  si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum 

Exo 23:5  si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo 

Exo 23:6  non declinabis in iudicio pauperis 

Exo 23:7  mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium 

Exo 23:8  nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum 

Exo 23:9  peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti 

Laws About the Sabbath and Festivals

Exo 23:10  sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius 

Exo 23:11  anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo 

Exo 23:12  sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena 

Exo 23:13  omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro 

Exo 23:14  tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis 

Exo 23:15  sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus 

Exo 23:16  et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro 

Exo 23:17  ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo 

Exo 23:18  non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane 

Exo 23:19  primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae 

Conquest of Canaan Promised

Exo 23:20  ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi 

Exo 23:21  observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo 

Exo 23:22  quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te 

Exo 23:23  praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo 

Exo 23:24  non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum 

Exo 23:25  servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui 

Exo 23:26  non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo 

Exo 23:27  terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam 

Exo 23:28  emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas 

Exo 23:29  non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae 

Exo 23:30  paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram 

Exo 23:31  ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro 

Exo 23:32  non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum 

Exo 23:33  non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum 

 


Articles

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Sketchbook5, 스케치북5

Sketchbook5, 스케치북5