Children and Parents
Eph 6:1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
Eph 6:2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
Eph 6:3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram
Eph 6:4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
Bondservants and Masters
Eph 6:5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
Eph 6:6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
Eph 6:7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
Eph 6:8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
Eph 6:9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
The Whole Armor of God
Eph 6:10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
Eph 6:11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
Eph 6:12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
Eph 6:13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
Eph 6:14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
Eph 6:15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
Eph 6:16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
Eph 6:17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
Eph 6:18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
Eph 6:19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
Eph 6:20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
Final Greetings
Eph 6:21 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
Eph 6:22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
Eph 6:23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
Eph 6:24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione
Latin Vulgata, Epheisans, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16