Christ Has Set Us Free
Gal 5:1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri
Gal 5:2 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
Gal 5:3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
Gal 5:4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
Gal 5:5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
Gal 5:6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
Gal 5:7 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
Gal 5:8 persuasio non est ex eo qui vocat vos
Gal 5:9 modicum fermentum totam massam corrumpit
Gal 5:10 ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
Gal 5:11 ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
Gal 5:12 utinam et abscidantur qui vos conturbant
Gal 5:13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
Gal 5:14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
Gal 5:15 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
Keep in Step with the Spirit
Gal 5:16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
Gal 5:17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
Gal 5:18 quod si spiritu ducimini non estis sub lege
Gal 5:19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
Gal 5:20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
Gal 5:21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
Gal 5:22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
Gal 5:23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
Gal 5:24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
Gal 5:25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
Gal 5:26 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
Latin Vulgata, Galatians, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16