Sons and Heirs
Gal 4:1 dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
Gal 4:2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
Gal 4:3 ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
Gal 4:4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
Gal 4:5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
Gal 4:6 quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
Gal 4:7 itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
Paul's Concern for the Galatians
Gal 4:8 sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
Gal 4:9 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
Gal 4:10 dies observatis et menses et tempora et annos
Gal 4:11 timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
Gal 4:12 estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
Gal 4:13 scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
Gal 4:14 et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
Gal 4:15 ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
Gal 4:16 ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
Gal 4:17 aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
Gal 4:18 bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
Gal 4:19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
Gal 4:20 vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
Example of Hagar and Sarah
Gal 4:21 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
Gal 4:22 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
Gal 4:23 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
Gal 4:24 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
Gal 4:25 Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
Gal 4:26 illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
Gal 4:27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
Gal 4:28 nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
Gal 4:29 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
Gal 4:30 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
Gal 4:31 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
Latin Vulgata, Galatians, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
-
Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
-
Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16