Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Paul and Silas in Thessalonica
Act 17:1  cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum
Act 17:2  secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis
Act 17:3  adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis
Act 17:4  et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae
Act 17:5  zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum
Act 17:6  et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt
Act 17:7  quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum
Act 17:8  concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec
Act 17:9  et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos
Paul and Silas in Berea
Act 17:10  fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt
Act 17:11  hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent
Act 17:12  et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci
Act 17:13  cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem
Act 17:14  statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
Act 17:15  qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt
Paul in Athens
Act 17:16  Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem
Act 17:17  disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant
Act 17:18  quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis
Act 17:19  et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina
Act 17:20  nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse
Act 17:21  Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi
Paul Addresses the Areopagus
Act 17:22  stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video
Act 17:23  praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis
Act 17:24  Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat
Act 17:25  nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia
Act 17:26  fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum
Act 17:27  quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum
Act 17:28  in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus
Act 17:29  genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile
Act 17:30  et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant
Act 17:31  eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis
Act 17:32  cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum
Act 17:33  sic Paulus exivit de medio eorum
Act 17:34  quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis



  1. Latin Vulgata, Acts, Chapter 01

    CategoryActs
    Read More
  2. Latin Vulgata, Acts, Chapter 02

    CategoryActs
    Read More
  3. Latin Vulgata, Acts, Chapter 03

    CategoryActs
    Read More
  4. Latin Vulgata, Acts, Chapter 04

    CategoryActs
    Read More
  5. Latin Vulgata, Acts, Chapter 05

    CategoryActs
    Read More
  6. Latin Vulgata, Acts, Chapter 06

    CategoryActs
    Read More
  7. Latin Vulgata, Acts, Chapter 07

    CategoryActs
    Read More
  8. Latin Vulgata, Acts, Chapter 08

    CategoryActs
    Read More
  9. Latin Vulgata, Acts, Chapter 09

    CategoryActs
    Read More
  10. Latin Vulgata, Acts, Chapter 10

    CategoryActs
    Read More
  11. Latin Vulgata, Acts, Chapter 11

    CategoryActs
    Read More
  12. Latin Vulgata, Acts, Chapter 12

    CategoryActs
    Read More
  13. Latin Vulgata, Acts, Chapter 13

    CategoryActs
    Read More
  14. Latin Vulgata, Acts, Chapter 14

    CategoryActs
    Read More
  15. Latin Vulgata, Acts, Chapter 15

    CategoryActs
    Read More
  16. Latin Vulgata, Acts, Chapter 16

    CategoryActs
    Read More
  17. Latin Vulgata, Acts, Chapter 17

    CategoryActs
    Read More
  18. Latin Vulgata, Acts, Chapter 18

    CategoryActs
    Read More
  19. Latin Vulgata, Acts, Chapter 19

    CategoryActs
    Read More
  20. Latin Vulgata, Acts, Chapter 20

    CategoryActs
    Read More
  21. Latin Vulgata, Acts, Chapter 21

    CategoryActs
    Read More
  22. Latin Vulgata, Acts, Chapter 22

    CategoryActs
    Read More
  23. Latin Vulgata, Acts, Chapter 23

    CategoryActs
    Read More
  24. Latin Vulgata, Acts, Chapter 24

    CategoryActs
    Read More
  25. Latin Vulgata, Acts, Chapter 25

    CategoryActs
    Read More
  26. Latin Vulgata, Acts, Chapter 26

    CategoryActs
    Read More
  27. Latin Vulgata, Acts, Chapter 27

    CategoryActs
    Read More
  28. Latin Vulgata, Acts, Chapter 28

    CategoryActs
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소