Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Parable of the Lost Sheep
Luk 15:1  erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
Luk 15:2  et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
Luk 15:3  et ait ad illos parabolam istam dicens
Luk 15:4  quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
Luk 15:5  et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
Luk 15:6  et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
Luk 15:7  dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
The Parable of the Lost Coin
Luk 15:8  aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
Luk 15:9  et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
Luk 15:10  ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
The Parable of the Prodigal Son
Luk 15:11  ait autem homo quidam habuit duos filios
Luk 15:12  et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
Luk 15:13  et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
Luk 15:14  et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
Luk 15:15  et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
Luk 15:16  et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
Luk 15:17  in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
Luk 15:18  surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
Luk 15:19  et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
Luk 15:20  et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
Luk 15:21  dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
Luk 15:22  dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
Luk 15:23  et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
Luk 15:24  quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
Luk 15:25  erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
Luk 15:26  et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
Luk 15:27  isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
Luk 15:28  indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
Luk 15:29  at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
Luk 15:30  sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
Luk 15:31  at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
Luk 15:32  epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est



  1. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 01

  2. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 02

  3. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 03

  4. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 04

  5. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 05

  6. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 06

  7. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 07

  8. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 08

  9. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 09

  10. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 10

  11. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 11

  12. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 12

  13. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 13

  14. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 14

  15. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 15

  16. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 16

  17. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 17

  18. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 18

  19. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 19

  20. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 20

  21. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 21

  22. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 22

  23. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 23

  24. No Image 14Feb
    by 한글 모레
    in Luke

    Latin Vulgata, Luke, Chapter 24

목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소