Zec 13:1 in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae
Idolatry Cut Off
Zec 13:2 et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum inmundum auferam de terra
Zec 13:3 et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit
Zec 13:4 et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur
Zec 13:5 sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea
Zec 13:6 et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me
The Shepherd Struck
Zec 13:7 framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos
Zec 13:8 et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea
Zec 13:9 et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus
Zechariah
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 13
-
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 01
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 02
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 03
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 04
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 05
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 06
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 07
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 08
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 09
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 10
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 11
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 12
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 13
CategoryZechariah -
Read More
Latin Vulgata, Zechariah, Chapter 14
CategoryZechariah
Previous
List