Famine, Sword, and Pestilence
Jer 14:1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis
Jer 14:2 luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit
Jer 14:3 maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua
Jer 14:4 propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita sua
Jer 14:5 nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba
Jer 14:6 et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba
Jer 14:7 si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus
Jer 14:8 expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum
Jer 14:9 quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos
Jer 14:10 haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum
Jer 14:11 et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum
Jer 14:12 cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos
Lying Prophets
Jer 14:13 et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto
Jer 14:14 et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis
Jer 14:15 ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetae illi
Jer 14:16 et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suum
Jer 14:17 et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer
Jer 14:18 si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant
Jer 14:19 numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio
Jer 14:20 cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi
Jer 14:21 ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum
Jer 14:22 numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec
Jeremiah
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 14
-
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 01
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 02
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 03
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 04
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 05
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 06
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 07
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 08
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 09
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 10
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 11
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 12
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 13
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 14
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 15
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 16
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 17
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 18
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 19
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 20
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 21
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 22
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 23
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 24
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 25
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 26
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 27
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 28
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 29
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 30
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 31
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 32
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 33
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 34
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 35
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 36
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 37
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 38
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 39
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 40
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 41
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 42
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 43
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 44
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 45
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 46
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 47
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 48
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 49
CategoryJeremiah -
Read More
Latin Vulgata, Jeremiah, Chapter 50
CategoryJeremiah
Previous
List