Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

True and False Fasting
Isa 58:1  clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum
Isa 58:2  me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt
Isa 58:3  quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis
Isa 58:4  ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester
Isa 58:5  numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino
Isa 58:6  nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe
Isa 58:7  frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris
Isa 58:8  tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te
Isa 58:9  tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest
Isa 58:10  cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies
Isa 58:11  et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae
Isa 58:12  et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem
Isa 58:13  si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem
Isa 58:14  tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui os enim Domini locutum est



List of Articles
번호 분류 제목
66 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 01
65 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 02
64 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 03
63 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 04
62 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 05
61 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 06
60 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 07
59 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 08
58 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 09
57 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 10
56 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 11
55 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 12
54 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 13
53 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 14
52 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 15
51 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 16
50 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 17
49 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 18
48 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 19
47 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 20
46 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 21
45 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 22
44 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 23
43 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 24
42 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 25
41 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 26
40 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 27
39 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 28
38 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 29
37 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 30
36 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 31
35 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 32
34 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 33
33 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 34
32 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 35
31 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 36
30 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 37
29 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 38
28 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 39
27 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 40
26 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 41
25 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 42
24 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 43
23 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 44
22 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 45
21 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 46
20 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 47
19 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 48
18 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 49
17 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 Next
/ 2

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소