Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Sennacherib Invades Judah
Isa 36:1  et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas
Isa 36:2  et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis
Isa 36:3  et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis
Isa 36:4  et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis
Isa 36:5  aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me
Isa 36:6  ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo
Isa 36:7  quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis
Isa 36:8  et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum
Isa 36:9  et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus
Isa 36:10  et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam
Isa 36:11  et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum
Isa 36:12  et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum
Isa 36:13  et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum
Isa 36:14  haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos
Isa 36:15  et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum
Isa 36:16  nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae
Isa 36:17  donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum
Isa 36:18  ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum
Isa 36:19  ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea
Isa 36:20  quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea
Isa 36:21  et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei
Isa 36:22  et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis



List of Articles
번호 분류 제목
66 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 01
65 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 02
64 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 03
63 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 04
62 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 05
61 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 06
60 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 07
59 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 08
58 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 09
57 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 10
56 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 11
55 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 12
54 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 13
53 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 14
52 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 15
51 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 16
50 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 17
49 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 18
48 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 19
47 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 20
46 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 21
45 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 22
44 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 23
43 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 24
42 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 25
41 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 26
40 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 27
39 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 28
38 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 29
37 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 30
36 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 31
35 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 32
34 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 33
33 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 34
32 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 35
» Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 36
30 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 37
29 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 38
28 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 39
27 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 40
26 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 41
25 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 42
24 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 43
23 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 44
22 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 45
21 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 46
20 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 47
19 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 48
18 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 49
17 Isaiah Latin Vulgata, Isaiah, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 Next
/ 2

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소