Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Pro 20:1  luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
Pro 20:2  sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
Pro 20:3  honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
Pro 20:4  propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
Pro 20:5  sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
Pro 20:6  multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
Pro 20:7  iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
Pro 20:8  rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
Pro 20:9  quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
Pro 20:10  pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
Pro 20:11  ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
Pro 20:12  aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
Pro 20:13  noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
Pro 20:14  malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
Pro 20:15  est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
Pro 20:16  tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
Pro 20:17  suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
Pro 20:18  cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
Pro 20:19  ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
Pro 20:20  qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
Pro 20:21  hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
Pro 20:22  ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
Pro 20:23  abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
Pro 20:24  a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
Pro 20:25  ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
Pro 20:26  dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
Pro 20:27  lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
Pro 20:28  misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
Pro 20:29  exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
Pro 20:30  livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris



List of Articles
번호 분류 제목
931 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
930 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
929 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
928 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
927 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
926 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
925 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
924 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
923 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
922 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
921 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
920 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
919 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
918 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
917 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
916 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
915 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
914 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
913 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
912 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
911 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
910 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
909 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
908 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
907 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
906 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
905 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
904 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
903 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
902 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
901 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
900 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
899 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
898 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
897 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
896 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
895 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
894 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
893 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
892 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
891 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
890 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
889 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
888 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
887 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
886 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
885 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
884 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
883 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
882 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 19 Next
/ 19

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소