Put Not Your Trust in Princes
Psa 146:1 (145:1) alleluia Aggei et Zacchariae (145-2) lauda anima mea Dominum
Psa 146:2 (145:2) laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero
Psa 146:3 (145:2) nolite confidere in principibus (145-3) in filiis hominum quibus non est salus
Psa 146:4 (145:4) exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
Psa 146:5 (145:5) beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius
Psa 146:6 (145:6) qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
Psa 146:7 (145:7) qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos
Psa 146:8 (145:8) Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
Psa 146:9 (145:9) Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet
Psa 146:10 (145:10) regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem