Latin Vulgata, Psalms, Chapter 074

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Arise, O God, Defend Your Cause
Psa 74:1  (73:1) intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae
Psa 74:2  (73:2) memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo
Psa 74:3  (73:3) leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto
Psa 74:4  (73:4) et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa
Psa 74:5  (73:5) et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus
Psa 74:6  (73:6) exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam;
Psa 74:7  (73:7) incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
Psa 74:8  (73:8) dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
Psa 74:9  (73:9) signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
Psa 74:10  (73:10) usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem
Psa 74:11  (73:11) ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
Psa 74:12  (73:12) Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
Psa 74:13  (73:13) tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
Psa 74:14  (73:14) tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
Psa 74:15  (73:15) tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham;
Psa 74:16  (73:16) tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
Psa 74:17  (73:17) tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
Psa 74:18  (73:18) memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum
Psa 74:19  (73:19) ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
Psa 74:20  (73:20) respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
Psa 74:21  (73:21) ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
Psa 74:22  (73:22) exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
Psa 74:23  (73:23) ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper



Articles

1 2 3