Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

2Ma 1:1 fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae et pacem bonam

2Ma 1:2 benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium

2Ma 1:3 et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente

2Ma 1:4 adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et faciat pacem

2Ma 1:5 exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo

2Ma 1:6 et nunc hic sumus orantes pro vobis

2Ma 1:7 regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno

2Ma 1:8 portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes

2Ma 1:9 et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu

2Ma 1:10 anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem

2Ma 1:11 de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus

2Ma 1:12 ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos

2Ma 1:13 nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis Naneae

2Ma 1:14 ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine

2Ma 1:15 cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum

2Ma 1:16 cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt

2Ma 1:17 per omnia benedictus Deus qui tradidit impios

2Ma 1:18 facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia

2Ma 1:19 nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus

2Ma 1:20 cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam

2Ma 1:21 et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae inposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quae erant superposita

2Ma 1:22 utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur

2Ma 1:23 orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus

2Ma 1:24 et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus

2Ma 1:25 solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos

2Ma 1:26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi partem tuam et sanctifica

2Ma 1:27 congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster

2Ma 1:28 adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia

2Ma 1:29 constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses

2Ma 1:30 sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium

2Ma 1:31 cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi

2Ma 1:32 quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est

2Ma 1:33 ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia

2Ma 1:34 considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum

2Ma 1:35 et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat

2Ma 1:36 appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi


  1. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01

    CategoryGenesis
    Read More
  2. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02

    CategoryGenesis
    Read More
  3. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03

    CategoryGenesis
    Read More
  4. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04

    CategoryGenesis
    Read More
  5. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05

    CategoryGenesis
    Read More
  6. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06

    CategoryGenesis
    Read More
  7. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07

    CategoryGenesis
    Read More
  8. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08

    CategoryGenesis
    Read More
  9. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09

    CategoryGenesis
    Read More
  10. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10

    CategoryGenesis
    Read More
  11. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11

    CategoryGenesis
    Read More
  12. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12

    CategoryGenesis
    Read More
  13. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13

    CategoryGenesis
    Read More
  14. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14

    CategoryGenesis
    Read More
  15. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15

    CategoryGenesis
    Read More
  16. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16

    CategoryGenesis
    Read More
  17. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17

    CategoryGenesis
    Read More
  18. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18

    CategoryGenesis
    Read More
  19. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19

    CategoryGenesis
    Read More
  20. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20

    CategoryGenesis
    Read More
  21. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21

    CategoryGenesis
    Read More
  22. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22

    CategoryGenesis
    Read More
  23. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23

    CategoryGenesis
    Read More
  24. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24

    CategoryGenesis
    Read More
  25. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25

    CategoryGenesis
    Read More
  26. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26

    CategoryGenesis
    Read More
  27. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27

    CategoryGenesis
    Read More
  28. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28

    CategoryGenesis
    Read More
  29. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29

    CategoryGenesis
    Read More
  30. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30

    CategoryGenesis
    Read More
  31. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31

    CategoryGenesis
    Read More
  32. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32

    CategoryGenesis
    Read More
  33. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33

    CategoryGenesis
    Read More
  34. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34

    CategoryGenesis
    Read More
  35. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35

    CategoryGenesis
    Read More
  36. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36

    CategoryGenesis
    Read More
  37. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37

    CategoryGenesis
    Read More
  38. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38

    CategoryGenesis
    Read More
  39. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39

    CategoryGenesis
    Read More
  40. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40

    CategoryGenesis
    Read More
  41. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41

    CategoryGenesis
    Read More
  42. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42

    CategoryGenesis
    Read More
  43. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43

    CategoryGenesis
    Read More
  44. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44

    CategoryGenesis
    Read More
  45. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45

    CategoryGenesis
    Read More
  46. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46

    CategoryGenesis
    Read More
  47. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47

    CategoryGenesis
    Read More
  48. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48

    CategoryGenesis
    Read More
  49. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49

    CategoryGenesis
    Read More
  50. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50

    CategoryGenesis
    Read More
  51. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01

    CategoryExodus
    Read More
  52. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02

    CategoryExodus
    Read More
  53. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03

    CategoryExodus
    Read More
  54. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04

    CategoryExodus
    Read More
  55. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05

    CategoryExodus
    Read More
  56. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06

    CategoryExodus
    Read More
  57. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07

    CategoryExodus
    Read More
  58. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08

    CategoryExodus
    Read More
  59. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09

    CategoryExodus
    Read More
  60. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10

    CategoryExodus
    Read More
  61. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11

    CategoryExodus
    Read More
  62. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12

    CategoryExodus
    Read More
  63. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13

    CategoryExodus
    Read More
  64. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14

    CategoryExodus
    Read More
  65. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15

    CategoryExodus
    Read More
  66. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16

    CategoryExodus
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소