Latin Vulgata, Judith, Chapter 02

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

ESC닫기

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jdt 2:1 anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se

Jdt 2:2 vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui

Jdt 2:3 dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio

Jdt 2:4 quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae

Jdt 2:5 et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum

Jdt 2:6 non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi

Jdt 2:7 tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia

Jdt 2:8 omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus

Jdt 2:9 frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit

Jdt 2:10 aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis

Jdt 2:11 et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae

Jdt 2:12 cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem

Jdt 2:13 effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem deserti et ad austrum terrae Celeon

Jdt 2:14 et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare

Jdt 2:15 et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum

Jdt 2:16 abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii

Jdt 2:17 et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi

Jdt 2:18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram