Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

David in His Old Age

1Ki 1:1 et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat

1Ki 1:2 dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem

1Ki 1:3 quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem

1Ki 1:4 erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam

Adonijah Sets Himself Up as King

1Ki 1:5 Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent

1Ki 1:6 nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom

1Ki 1:7 et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes Adoniae

1Ki 1:8 Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia

1Ki 1:9 immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis

1Ki 1:10 Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit

Nathan and Bathsheba Before David

1Ki 1:11 dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat

1Ki 1:12 nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis

1Ki 1:13 vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias

1Ki 1:14 et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos

1Ki 1:15 ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei

1Ki 1:16 inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis

1Ki 1:17 quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo

1Ki 1:18 et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante

1Ki 1:19 mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae Salomonem autem servum tuum non vocavit

1Ki 1:20 verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te

1Ki 1:21 eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores

1Ki 1:22 adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venit

1Ki 1:23 et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram

1Ki 1:24 dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum

1Ki 1:25 quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias

1Ki 1:26 me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit

1Ki 1:27 numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum

Solomon Anointed King

1Ki 1:28 et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum

1Ki 1:29 iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia

1Ki 1:30 quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie

1Ki 1:31 submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternum

1Ki 1:32 dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi fuissent coram rege

1Ki 1:33 dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion

1Ki 1:34 et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon

1Ki 1:35 et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super Iudam

1Ki 1:36 et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis

1Ki 1:37 quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David

1Ki 1:38 descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion

1Ki 1:39 sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon

1Ki 1:40 et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum

1Ki 1:41 audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis

1Ki 1:42 adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians

1Ki 1:43 responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem

1Ki 1:44 misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis

1Ki 1:45 unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox quam audistis

1Ki 1:46 sed et Salomon sedit super solio regni

1Ki 1:47 et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo

1Ki 1:48 insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis

1Ki 1:49 territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam

1Ki 1:50 Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altaris

1Ki 1:51 et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio

1Ki 1:52 dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur

1Ki 1:53 misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam


List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소