Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Hushai Saves David

2Sa 17:1 dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte

2Sa 17:2 et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum

2Sa 17:3 et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim virum tu quaeris et omnis populus erit in pace

2Sa 17:4 placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israhel

2Sa 17:5 ait autem Absalom vocate et Husai Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat

2Sa 17:6 cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium

2Sa 17:7 et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit Ahitofel hac vice

2Sa 17:8 et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo

2Sa 17:9 forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom

2Sa 17:10 et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt

2Sa 17:11 sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum

2Sa 17:12 et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem

2Sa 17:13 quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israhel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur nec calculus quidem ex ea

2Sa 17:14 dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum

2Sa 17:15 et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego tale et tale dedi consilium

2Sa 17:16 nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est

2Sa 17:17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem

2Sa 17:18 vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum

2Sa 17:19 tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas et sic res latuit

2Sa 17:20 cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem

2Sa 17:21 cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel

2Sa 17:22 surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium

2Sa 17:23 porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui

2Sa 17:24 David autem venit in Castra et Absalom transivit Iordanem ipse et omnis vir Israhel cum eo

2Sa 17:25 Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra de Hiesreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviae quae fuit mater Ioab

2Sa 17:26 et castrametatus est Israhel cum Absalom in terra Galaad

2Sa 17:27 cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim

2Sa 17:28 obtulerunt ei stratoria et tappetia et vasa fictilia frumentum et hordeum et farinam pulentam et fabam et lentem frixum cicer

2Sa 17:29 et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto


  1. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01

    CategoryGenesis
    Read More
  2. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02

    CategoryGenesis
    Read More
  3. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03

    CategoryGenesis
    Read More
  4. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04

    CategoryGenesis
    Read More
  5. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05

    CategoryGenesis
    Read More
  6. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06

    CategoryGenesis
    Read More
  7. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07

    CategoryGenesis
    Read More
  8. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08

    CategoryGenesis
    Read More
  9. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09

    CategoryGenesis
    Read More
  10. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10

    CategoryGenesis
    Read More
  11. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11

    CategoryGenesis
    Read More
  12. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12

    CategoryGenesis
    Read More
  13. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13

    CategoryGenesis
    Read More
  14. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14

    CategoryGenesis
    Read More
  15. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15

    CategoryGenesis
    Read More
  16. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16

    CategoryGenesis
    Read More
  17. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17

    CategoryGenesis
    Read More
  18. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18

    CategoryGenesis
    Read More
  19. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19

    CategoryGenesis
    Read More
  20. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20

    CategoryGenesis
    Read More
  21. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21

    CategoryGenesis
    Read More
  22. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22

    CategoryGenesis
    Read More
  23. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23

    CategoryGenesis
    Read More
  24. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24

    CategoryGenesis
    Read More
  25. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25

    CategoryGenesis
    Read More
  26. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26

    CategoryGenesis
    Read More
  27. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27

    CategoryGenesis
    Read More
  28. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28

    CategoryGenesis
    Read More
  29. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29

    CategoryGenesis
    Read More
  30. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30

    CategoryGenesis
    Read More
  31. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31

    CategoryGenesis
    Read More
  32. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32

    CategoryGenesis
    Read More
  33. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33

    CategoryGenesis
    Read More
  34. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34

    CategoryGenesis
    Read More
  35. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35

    CategoryGenesis
    Read More
  36. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36

    CategoryGenesis
    Read More
  37. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37

    CategoryGenesis
    Read More
  38. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38

    CategoryGenesis
    Read More
  39. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39

    CategoryGenesis
    Read More
  40. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40

    CategoryGenesis
    Read More
  41. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41

    CategoryGenesis
    Read More
  42. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42

    CategoryGenesis
    Read More
  43. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43

    CategoryGenesis
    Read More
  44. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44

    CategoryGenesis
    Read More
  45. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45

    CategoryGenesis
    Read More
  46. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46

    CategoryGenesis
    Read More
  47. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47

    CategoryGenesis
    Read More
  48. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48

    CategoryGenesis
    Read More
  49. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49

    CategoryGenesis
    Read More
  50. Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50

    CategoryGenesis
    Read More
  51. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01

    CategoryExodus
    Read More
  52. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02

    CategoryExodus
    Read More
  53. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03

    CategoryExodus
    Read More
  54. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04

    CategoryExodus
    Read More
  55. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05

    CategoryExodus
    Read More
  56. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06

    CategoryExodus
    Read More
  57. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07

    CategoryExodus
    Read More
  58. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08

    CategoryExodus
    Read More
  59. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09

    CategoryExodus
    Read More
  60. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10

    CategoryExodus
    Read More
  61. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11

    CategoryExodus
    Read More
  62. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12

    CategoryExodus
    Read More
  63. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13

    CategoryExodus
    Read More
  64. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14

    CategoryExodus
    Read More
  65. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15

    CategoryExodus
    Read More
  66. Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16

    CategoryExodus
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소