Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Silver Trumpets
Num 10:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 10:2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
Num 10:3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
Num 10:4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
Num 10:5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
Num 10:6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
Num 10:7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
Num 10:8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
Num 10:9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
Num 10:10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
Israel Leaves Sinai
Num 10:11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
Num 10:12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
Num 10:13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
Num 10:14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
Num 10:15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
Num 10:16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
Num 10:17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
Num 10:18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
Num 10:19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
Num 10:20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
Num 10:21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
Num 10:22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
Num 10:23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
Num 10:24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
Num 10:25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
Num 10:26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
Num 10:27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
Num 10:28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
Num 10:29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
Num 10:30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
Num 10:31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
Num 10:32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
Num 10:33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
Num 10:34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
Num 10:35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
Num 10:36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel



List of Articles
번호 분류 제목
931 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
930 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
929 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
928 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
927 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
926 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
925 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
924 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
923 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
922 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
921 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
920 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
919 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
918 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
917 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
916 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
915 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
914 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
913 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
912 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
911 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
910 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
909 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
908 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
907 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
906 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
905 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
904 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
903 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
902 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
901 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
900 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
899 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
898 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
897 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
896 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
895 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
894 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
893 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
892 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
891 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
890 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
889 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
888 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
887 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
886 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
885 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
884 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
883 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
882 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 19 Next
/ 19

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소