Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Day of Atonement

Lev 16:1  locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt 

Lev 16:2  et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum 

Lev 16:3  nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum 

Lev 16:4  tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur 

Lev 16:5  suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum 

Lev 16:6  cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua 

Lev 16:7  duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii 

Lev 16:8  mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario 

Lev 16:9  cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato 

Lev 16:10  cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem 

Lev 16:11  his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum 

Lev 16:12  adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta 

Lev 16:13  ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur 

Lev 16:14  tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem 

Lev 16:15  cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi 

Lev 16:16  et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum 

Lev 16:17  nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur 

Lev 16:18  cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum 

Lev 16:19  aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel 

Lev 16:20  postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem 

Lev 16:21  et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum 

Lev 16:22  cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto 

Lev 16:23  revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi 

Lev 16:24  lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo 

Lev 16:25  et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare 

Lev 16:26  ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra 

Lev 16:27  vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum 

Lev 16:28  et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra 

Lev 16:29  eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos 

Lev 16:30  in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini 

Lev 16:31  sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua 

Lev 16:32  expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis 

Lev 16:33  et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum 

Lev 16:34  eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi 

 


List of Articles
번호 분류 제목
931 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
930 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
929 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
928 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
927 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
926 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
925 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
924 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
923 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
922 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
921 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
920 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
919 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
918 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
917 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
916 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
915 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
914 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
913 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
912 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
911 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
910 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
909 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
908 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
907 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
906 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
905 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
904 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
903 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
902 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
901 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
900 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
899 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
898 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
897 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
896 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
895 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
894 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
893 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
892 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
891 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
890 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
889 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
888 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
887 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
886 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
885 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
884 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
883 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
882 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 19 Next
/ 19

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소