Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Clean and Unclean Animals

Lev 11:1  locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 

Lev 11:2  dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae 

Lev 11:3  omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis 

Lev 11:4  quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis 

Lev 11:5  chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est 

Lev 11:6  lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit 

Lev 11:7  et sus qui cum ungulam dividat non ruminat 

Lev 11:8  horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis 

Lev 11:9  haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis 

Lev 11:10  quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis 

Lev 11:11  et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis 

Lev 11:12  cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt 

Lev 11:13  haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum 

Lev 11:14  milvum ac vulturem iuxta genus suum 

Lev 11:15  et omne corvini generis in similitudinem suam 

Lev 11:16  strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum 

Lev 11:17  bubonem et mergulum et ibin 

Lev 11:18  cycnum et onocrotalum et porphirionem 

Lev 11:19  erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem 

Lev 11:20  omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis 

Lev 11:21  quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram 

Lev 11:22  comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum 

Lev 11:23  quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis 

Lev 11:24  et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum 

Lev 11:25  et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum 

Lev 11:26  omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur 

Lev 11:27  quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum 

Lev 11:28  et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis 

Lev 11:29  hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum 

Lev 11:30  migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa 

Lev 11:31  omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum 

Lev 11:32  et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur 

Lev 11:33  vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est 

Lev 11:34  omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit 

Lev 11:35  et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt 

Lev 11:36  fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur 

Lev 11:37  si ceciderint super sementem non polluent eam 

Lev 11:38  sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur 

Lev 11:39  si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum 

Lev 11:40  et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum 

Lev 11:41  omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum 

Lev 11:42  quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est 

Lev 11:43  nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis 

Lev 11:44  ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram 

Lev 11:45  ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum 

Lev 11:46  ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra 

Lev 11:47  ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis 

 


  1. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 01

    CategoryLeviticus
    Read More
  2. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 02

    CategoryLeviticus
    Read More
  3. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 03

    CategoryLeviticus
    Read More
  4. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 04

    CategoryLeviticus
    Read More
  5. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 05

    CategoryLeviticus
    Read More
  6. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 06

    CategoryLeviticus
    Read More
  7. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 07

    CategoryLeviticus
    Read More
  8. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 08

    CategoryLeviticus
    Read More
  9. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 09

    CategoryLeviticus
    Read More
  10. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 10

    CategoryLeviticus
    Read More
  11. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 11

    CategoryLeviticus
    Read More
  12. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 12

    CategoryLeviticus
    Read More
  13. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 13

    CategoryLeviticus
    Read More
  14. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 14

    CategoryLeviticus
    Read More
  15. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 15

    CategoryLeviticus
    Read More
  16. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 16

    CategoryLeviticus
    Read More
  17. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 17

    CategoryLeviticus
    Read More
  18. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 18

    CategoryLeviticus
    Read More
  19. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 19

    CategoryLeviticus
    Read More
  20. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 20

    CategoryLeviticus
    Read More
  21. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 21

    CategoryLeviticus
    Read More
  22. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 22

    CategoryLeviticus
    Read More
  23. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 23

    CategoryLeviticus
    Read More
  24. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 24

    CategoryLeviticus
    Read More
  25. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 25

    CategoryLeviticus
    Read More
  26. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 26

    CategoryLeviticus
    Read More
  27. Latin Vulgata, Leviticus, Chapter 27

    CategoryLeviticus
    Read More
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소