Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Greeting
3Jn 1:1  senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate
3Jn 1:2  carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua
3Jn 1:3  gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas
3Jn 1:4  maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes
Support and Opposition
3Jn 1:5  carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
3Jn 1:6  qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo
3Jn 1:7  pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus
3Jn 1:8  nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis
3Jn 1:9  scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos
3Jn 1:10  propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit
3Jn 1:11  carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum
3Jn 1:12  Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est
Final Greetings
3Jn 1:13  multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi
3Jn 1:14  spero autem protinus te videre et os ad os loquemur (1:15) pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소