The Word of Life
1Jn 1:1 quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae
1Jn 1:2 et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis
1Jn 1:3 quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo
1Jn 1:4 et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum
Walking in the Light
1Jn 1:5 et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
1Jn 1:6 si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem
1Jn 1:7 si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato
1Jn 1:8 si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est
1Jn 1:9 si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
1Jn 1:10 si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
» | 1 John | Latin Vulgata, 1 John, Chapter 01 |
4 | 1 John | Latin Vulgata, 1 John, Chapter 02 |
3 | 1 John | Latin Vulgata, 1 John, Chapter 03 |
2 | 1 John | Latin Vulgata, 1 John, Chapter 04 |
1 | 1 John | Latin Vulgata, 1 John, Chapter 05 |