Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Warning to the Rich
Jas 5:1  age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis
Jas 5:2  divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
Jas 5:3  aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus
Jas 5:4  ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
Jas 5:5  epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
Jas 5:6  addixistis occidistis iustum non resistit vobis
Patience in Suffering
Jas 5:7  patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum
Jas 5:8  patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit
Jas 5:9  nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit
Jas 5:10  exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
Jas 5:11  ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator
Jas 5:12  ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
The Prayer of Faith
Jas 5:13  tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
Jas 5:14  infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
Jas 5:15  et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
Jas 5:16  confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
Jas 5:17  Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
Jas 5:18  et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum
Jas 5:19  fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum
Jas 5:20  scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum



All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소