Taming the Tongue
Jas 3:1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
Jas 3:2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
Jas 3:3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
Jas 3:4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
Jas 3:5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
Jas 3:6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
Jas 3:7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
Jas 3:8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
Jas 3:9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
Jas 3:10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri
Jas 3:11 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
Jas 3:12 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
Wisdom from Above
Jas 3:13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
Jas 3:14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
Jas 3:15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica
Jas 3:16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
Jas 3:17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione
Jas 3:18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem
번호 | 분류 | 제목 |
---|---|---|
5 | James | Latin Vulgata, James, Chapter 01 |
4 | James | Latin Vulgata, James, Chapter 02 |
» | James | Latin Vulgata, James, Chapter 03 |
2 | James | Latin Vulgata, James, Chapter 04 |
1 | James | Latin Vulgata, James, Chapter 05 |